Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (27) of 760 > >|
66527LIBER. tum idem, tum non idem, primus, & nouißimus audiunt,
olfaciuntq;
. Videtur autem quibuſdam, hoc quoq; diffi-
cultatem habere.
Quidam enim aiunt eſſe impoßibile, ut
alius idem quod alius audiat, aut uideat, olfaciat´ ue:
quan-
doquidem fieri non poteſt, ut unum multi:
& ſeorſum exi-
ſtentes audiant, aut olfaciant:
idem enim ſeiunctum à ſeſe,
ſeparatumq́;
eſſet. An quod primò quidem mouit, ceu
tintinabulum, aut thus, aut ignem, unum &
idem numero
omnes ſentiunt:
quod autem iam proprium eſt, numero
aliud, ſpecie uerò idem?
Quocirca, plures ſimul uident,
&
odorantur, & audiunt. Cæterùm hæc, neq; ſunt cor-
pora, ſed affe ctio, &
motio quædam (alioqui nequaquam
iſtud eueniret) neq;
ſine corpore. De lumine uerò, alia
ratio eſt:
nam lumen, eſſentia quædam, & non motio, exi-
ſtit.
In ſumma, non périnde in alteratione res habet, atq;
latione. Nam lationes, iure optimo prius in medium per-
ueniunt:
uidetur autem ſonus eſſe motio cuiuſpiam, quod
lationem ſubeat.
Quæ uerò alterantur, neutiquam ſimi-
liter faciunt:
contingit eum quippiam uniuerſim alterari,
&
non dimidium prius, ceu aquam omnem ſimul concre-
ſcere.
Sed enim nonnunquam, dum calefit, aut concreſcit,
pars alteri proxima, ab ea cui bæret, afficitur :
prima uerò
ab ipſo alterante immutari aſſolet, nec neceſſe eſt, eam ſi-
mul &
uniuerſim alterari. Porrò ſi in humore degeremus,
ſapor ut odor eſſet, &
adhuc lõgiore interuallo, antè quàm
eũ tangeremus, ſentiretur.
Ratione quoq; optima euenit, ut
ſenſoria, quæ nõ niſi aliquo intercedente medio functiones
ſuas exercent, non ſimul patiantur, præterquàm in lumine,
propter id quod dictũ eſt:
propter quod idem etiam de ui-
ſione ſentiendum eſt, nam lumen ipſum, uiſionem efficit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index