Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (28) of 760 > >|
66628ARIST. DE SEN. ET SEN.
Hîc oftẽdit Āriſto. omne quod ſentitur diuiſibile eſſe: quodq́;
eſt indiuiſibile non eſſe ſenſibile.
CAP. VII.
_ES_t autem & alia quædam talis circaſenſus, dubitatio,
utrum cõtingat duos ſimul ſentire in eodem, &
indi-
uiduo tempore, necne.
Planè ſi ſemper ualidior motus debi-
liorem elidat (Ex quo fit, ut quæ ob oculos diuerſantur,
non percipiant qui fortè uehementer quippiam meditãtur,
aut trepidant, aut ingentem ſonitum exaudiunt.
Hocitaq;
constitutum ſit, & illud nempe ſingula melius ſentiri ſim-
plicia, quàm commista, ut colorem, mel &
uinũ meracum,
quàm temperatum:
& neten ſolam, quàm in conſonantia
diapaſon, quod ſeſe uicißim offundãt:
id quod factitare ſo-
lent ea, ex quibus unum quoddam diſſultat) ſi ſemper, in-
quam, ualentior motus infirmiorem depellat, neceſſe eſt ſi
ſimul ſint, etiam illum minus ſenſilem eſſe, quàm ſi ſolus eſ-
ſet, cùm ab eo minor intermistus quippiã detrahat, ſi ſim-
plicia omnia probius ſentiantur.
Si ergo motus æquales
ſint, ac diuerſi, neutrius erit ſenſio:
nam alter alterũ offu-
ſcat, nec ſimpliciter ſentiri poſſunt.
Quare aut nulla erit
ſenſio, aut ex utriſq;
alia emerget: quod etiam effici uidetur
ex hiſce quæ confunduntur, in quodcunq;
mista fuerint.
Cùm igitur ex nonnullis quippiam fiat, ex nonnullis non
fiat, talia autẽ ſint quæ diuerſis ſubijciuntur ſenſibus (nam
ea miſceri ſolent, quorum extrema ſunt contraria:
at ex al-
bo, &
acuto, unum fieri nequaquam contingit, niſi per ac-
cidens, &
non uti ex acuto, & graui, concentus exultat)
nullatenus profectò contingit ea ſimul ſentiri.
Nam ſi mo-
tus ipſorum ſint æquales, mutuò ſeſe obliter abunt, cùm ex
eis unus nõ fiat:
ſi uerò inæquales, præſtantior ſenſum effi-
ciet.
Præterea, anima potius ſimulduo quorũ unus eſt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index