Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
< >
page |< < (652) of 795 > >|
669652INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM mus, non enim omne ferrum album eſt æque craſſum, quo id eſt
craſſius, eo eſt fortius:
in charta major adhuc obtinet varietas,
pro craſſitie non tantum, ſed majori minorive glutinis admixti co-
pia, quamobrem, qui hoc Thema perpolire vellet, majori cum
cura attendere ad omnia deberet.
CAPUT NONUM.
De Cohærentia corporum compreſſorum.
Summæ utilitatis eſt cognoviſſe quantæ firmitatis ſint corpora
oblonga, quæ horizonti perpendiculariter impoſita, ponderi-
bus ſuſtinendis deſtinantur;
trabibus enim ſecundum longitudinem
erectis graviſſimas ſuperſtruimus domos, moles ponderoſiſſimas im-
ponimus;
imo illis fulcimus altos parietes, amplas ædes, excel-
ſiſſimas turres, maximas naves bellicas.
Trabs cujuslibet craſſitiei moli utcunque gravi ſuſtinendæ par non
eſt;
a nimiâ enim ſibi incumbente flectitur, incurvatur, tandem
frangitur;
neceſſarium igitur eſt, ut exploremus & demonſtremus,
quænam ſit datæ Trabis firmitas, &
quodnam pondus ſibi impo-
ſitum ferre poſſit, quodnam recuſet.
Poſtulare autem poſſum tanquam demonſtratum, corpuſcula ul-
tima, ſubtiliſſima, perfecte ſolida, non amplius diffringi a viribus
comprimentibus, quas Ars vel Natura adhiberet.
Si fuerint corpuſcula ultima Cubi, Parallelopipeda rectangula,
aut Hexangula ordinata, quæ maſſam majorem compoſitura ordina-
tim ſint ſibi impoſita, ut nullum relinquant porum, &
forment
corpus oblongum, rectum, poterit hæc maſſa ſuſtinere onus quod-
cunque, premens ſecundum axin maſſæ, abſque ulla ſolutione
ejuſve metu.
Concipiatur enim maſſa conſtare ex tribus cubis ita accumulatis,
ut parallelopipedum conſtituant, cui incumbat onus premens per-
pendiculariter latus, quod attingit;
tum infimus cubus ab inter-
medio preſſus, nequicquam cedit, quia eſt perfecte durus;
inter-
medius preſſus a ſupremo ob eandem rationem non cedit;
uti nec
ſupremus cedit oneri prementi;
& quia directio oneris eſt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index