Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
631
631 (89)
632
632 (90)
633
633 (91)
634
634 (92)
635
635 (93)
636
636
637
637
638
638
639
639
640
640
< >
page |< < (31) of 760 > >|
66931LIBER. aliquo aut istius aliquid uideat, périnde ac ſi dicas illũ to-
tam terram uidere, quòd hãc eius partem uideat:
& in an-
no ambulare, quod in hac parte eius ambulet:
ſi magnitudo
aliqua tum temporis, tum rei præ exiguitate inſenſibilis
omnino habeatur.
Nam ſi tota die uidet, à toto eodem iugi
tempore ſentit, non eo quòd in huius aliquo ſentiat, aufera-
tur portio C B in qua non ſentiat.
Nonigitur in huius
aliquo, aut huius aliquid ſentit.
At uerò in parte C B
nihil ſentit.
Eo ergo quod in huius puta A B, aliquo ſen
tit:
totum, ac tota ſentire dicitur. Eadem quoq; ratio eſt, in
A C:
ſemper enim in aliquo, & aliquid ſentit, totum autẽ
ſentire non contingit.
Omnia igitur ſenſibilia ſunt, ſed
non quanta ſint, apparent:
ſolarem enim magnitudinem,
quadricubitamq́;
eminus uidet: at non quanta ſit apparet,
ſed interdum indiuiſibilis, uidet tamen non indiuiſibilem.
Huius rei cauſa in prioribus dicta eſt. Nullum igitur eſſe
tempus inſenſibile, per hæc cõſtat.
De dubitatione uerò
quam prius dixi, ſcrutandum eſt:
utrum contingat ſentire
plura ſimul, nec´ne:
dico ſimul, in uno, ac indiuiduo tem-
pore inter ſe.
Primùm igitur utrum ſic contingat, uidelicet
ſimul quidem, ſed alio animæ &
non indiuiſibili, ſic tamen
indiuiſibili ut toto existente continuo?
An dicendũ in pri-
mis quæ ſub unũ ſenſum cadunt, ceu uiſum, ea ſimul ſentiri
poſſe, ſi alio alium calorẽ ſentiat, plureisq́;
parteis habeat
ſpecie eaſdem?
etenim quæ ſentit, in eodem genere ſunt. At
ſi quis dicat nihil prohibere quin ut oculi duo ſunt, ita &

in anima res habeat, dicendum quòd fortè ex illis quidem
unum quid fit, &
actus eorũ unus eſt: hîc uerò ſi quod ex
ambobus conſtet, unum ſit, id quod ſentit illud erit:
ſin uerò
illa ſeorſim maneant, haud ſimiliter habebit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index