Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
< >
page |< < of 403 > >|
1uant ad experimentorum veritatem aſſe­
quendam
.
Seu igitur ſolis ac ſyderum radios
per
ſe calidos dixeris, ſeu ipſos non calidos,
ſed
calefacere, nobis ex æquo ſatisfactum
erit
.
Mihi autem videtur, calorem eſſe ſub­
ſtantiam
radij ſideris: nec tamen calorem
hunc
, cùm à lumine ſit inſeparabilis, qua­
litatem
eſſe, quæ corrumpatur.
Nec enim
calor
, qui in elementis aut miſtis excipitur,
eſt
cœleſtis, ſed cœleſtis imago ſolùm: igi­
tur
vt lux propria eſt ſideribus, ita calor, cui
nullum
eſt frigus contrarium, ſed frigus ſo­

la
caloris priuatio eſt.
Verùm dices: Si mo­
tus
, caloris cauſa eſt, cur in lecto, & dum
maximè
quieſcimus, maximè calemus?
Ve­
rùm
motus calorem excitat, refrigerat au­
tem
dum locum mutando nos aëri frigidio­
ri
exponit.
Itaque in hyeme magnus mo­
tus
excalefacit, exiguus refrigerat.
Sed di­
ces
: Cur autem frigent, qui quieſcunt, in
lecto
autem calent?
Videtur autem aliquid
conferre
pluma, aut cottum, vel lana, quæ
in
lectis habentur.
Verùm cauſa præcipua
eſt
, quia non mutatur aër, qui nos tangit
ſub
culcitra collectus: extra autem lectum
quieſcentibus
aër mouetur.
Ex motu autem
bifariam
refrigeratur homo, tum quia aër
calefactus
circum nos manens recedit, tum
quia
motus (vt dictum eſt) refrigerat aërem.

Sed
ad lucis ac luminis hiſtoriam redeo.
Lu­
men
igitur eſt lucis ſimilitudo, quæ clari­
tas
in ſe, & caloris ſubſtantiam adeò habet
annexam
, vt propè nihil ſit aliud.
Ob hoc
clariſſima
ſydera etiam calidiſſima, vt Sol,
Canis
vterque, & Iupiter: non igitur lu­
men
, & claritas, & calor tres ſunt res, ſed
vna
, diuerſorum comparatione, diuerſa
nomina
, & etiam diuerſam imaginem re­

præſentationem
ſuſcipiens.
Lux verò à qua
lumen
profluit, claritas eſt ex illius tertio
genere
: vtque in perſpicuo corpore à luce
fit
lumen, ita in opaco color: & ipſa hæc
omnia
ſui ſpeciem producunt: nam per pra­
ta
ambulantes, virides facies habere viden­
tur
.
Potens igitur color cum hæc faciat in
aëre
libero, quid in obſcuro faciet?
vbi hæc
ſola
lux ſit vitioſa, atque alieno colore in­

fecta
.
Sic igitur lucerna ex aqua ardente ſo­
la
, & ſale repræſentat ( dum omnis alia ab­
ſit
lux ) facies pallidas, vt mortuorum: hoc
enim
expertus ſum.
Et eadem ratione, ſi in
lampades
virides oleum viride accendatur
(quod referunt fieri vna immatura in oleo
tandiu
contenta, vt matureſcat ſub Sole) vi­
ridia
omnia apparebunt.
Quid amplius, lu­
cerna
vitrea concluſa vndique colorem trans­
fert
validum, lumine in ea accenſo ad obie­
ctas
res.
Sunt autem validi colores, niger, vi­
ridis
, albus, rubeus, cyaneus ſeu cœleſtis.
Ignis autem expreſſiùs hoc facere poteſt, &
longè
maiora, vt ſerpentum imagines re­
præſentare
.
Oportet autem vt potentia talis
ſit
, & à fumo proprio ad rerum imagines
repræſentandas
adiuuetur.
Ergo lumen colo­
rem
, & magnitudinem, & formam mutare
poteſt
, vt trabes ſerpentes videantur, alienam
tamen
figuram recipere nequeunt.
Neque
enim
(vt dicunt) homines abſque capitibus
videri
poſſunt, aut cum canino capite: ſed ſi
lumen
capita abſcondet, abſcondet & reli­
qua
.
Neque formam mutare poteſt ſecun­
dum
luminis naturam, ſi pro forma figura
intelligatur
.
Quod verò occulta fit vi, aut
omninò
non fiet, aut rariſſimè.
Videntur au­
tem
mutari non ſolùm propria, ſed etiam
communia
ſenſibilia: ac quædam eorum ma­
gis
ac faciliùs, vt magnitudo, numerus, quies,
motus
, ac figura.
Etenim in quadratis fora­
minibus
quædam rotunda videntur, quia
non
per ſe ſentiuntur, nec adeò exquiſitè,
nec
adeò vehementer in ſenſum imprimunt:
lumen
autem, & calor viſus ſunt propria.
Verùm de coloribus ſuo loco dicemus, nunc
de
lumine, & repræſentationibus tractatio
eſt
.
Eſt autem ( vt dictum eſt ) lumen lucis

imago
in corpore perſpicuo.
Perſpicuum au­
tem
triplex: quoddam æquale, quoddam inæ­
quale
, ſeu in partibus ſuis diuerſum, & quod­
dam
ſola ſuperficie, cuiuſmodi ſunt ſpecula.
Hoc autem nitorem dicimus. In perſpicuo
æquali
lumen rectà procedit, in inæquali au­
tem
frangitur, à tenui reflectitur.
Iuxta hoc
igitur
conſtat, tres tantùm eſſe ſpecies lu­
minis
, rectam, reflexam, & refractam.
Re­
cta
oſtendit res vt ſunt, refracta mutatas, re­
flexa
velut à ſpeculis debiles.
Miſcentur

quandoque
hæc, veluti cùm à craſſiore vi­
tro
oppoſito plumbo lumen ſimile refran­
gitur
, ac reflectitur.
Optima igitur è chaly­
be
, vel argento ſpecula, de quibus inferiùs
agetur
, docebimus, non è vitro, cryſtalló­
ve
: quamvis aliter homines credant.
Sed
quia
quæ è metallo ſunt, facilè vitiantur, ob
id
creditum eſt, meliora eſſe vitrea.
Metal­
lica
igitur exactiora, vitrea diuturniora, niſi
frangantur
: leuis enim ille nitor non adeò in
vitro
extinguitur, quoniam in materia ſic­
ciore
non tam facilè hæret.
Cauſa enim cur
hæreat
, eſt humidum: in humido enim vin­
culum
adhærentium.
Sed & figura vitiantur,
quæ
reflectunt, & ea in quibus lumen fran­
gitur
.
Itáque ſpecula concaua, & conuexa,
item
perſpicilia non æqualia, falſas reddunt
imagines
.
Hinc cauſa colligitur, cur non

tam
ex ſolo, quam è muris, nec tam è muris,
quam
è ſpeculis reddantur imagines?
Nam non
niſi
in perſpicuo fit lumen è luce: quæ autem
non
nitent, non ſunt perſpicua, ideò lumen
perit
: omne enim ſolidum perſpicuum nitet,
& omne nitens eſt perſpicuum.
Quamobrem
in
vndis etiam effigies relucent.
Vnde Vir­
gilianum
illud:
Nec ſum adeò deformis, nuper me in littore vidi,
Cùm
placidum ventis ſtaret mare: non ego Daphnim
Iudice
te metuam, ſi nunquam fallit imago.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index