Galilei, Galileo, De Motu Antiquiora
page |< < of 383 > >|
279 excessus enim 20 super 12, qui est 8, est idem cum excessu ipsius 8 super Quare si, ut volebat Aristoteles, motus inter se eam geometrice haberent proportionem quam subtilitas ad subtilitatem, bene conclusisset quod in vacuo non contingeret motus in tempore; tempus enim in pleno ad tempus in vacuo non potest habere proportionem quam subtilitas pleni ad subtilitatem vacui, cum vacui subtilitas nulla sit: sed si celeritas ad celeritatem non geometrice sed arithmetice dictam proportionem servaret, iam nullum absurdum At certe quidem celeritas ad celeritatem eam, arithmetice, proportionem
servat, quam levitas medii ad medii levitatem; cum celeritas ad celeritatem se habeat, non sicut levitas medii ad medii levitatem, sed, ut demonstratum est, sicut excessus gravitatis mobilis super huius medii gravitatem ad excessum gravitatis eiusdem mobilis super alterius medii
Quod quidem ut clarius appareat, ecce
12[Figure 12]
Sit mobile a, cuius gravitas sit 20; duo autem media inaequalia in gravitate sint bc, de; et moles b aequalis moli a, et moles d aequalis moli itidem a; et, quia loquimur nunc de motu deorsum qui in vacuo fit, sint media leviora mobili, et ipsius b sit gravitas 12, ipsius vero d sit gravitas 6:
manifestum igitur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index