Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 258 > >|
1 denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.

quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo
omnis enim color omnino mutatur in omnis;
quod facere haud ullo debent primordia pacto;
immutabile enim quiddam superare necessest,
ne res ad nilum redigantur funditus omnes
nam quodcumque suis mutatum finibus exit,
continuo hoc mors est illius quod fuit ante.

proinde colore cave contingas semina rerum,
ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes.
Praeterea si nulla coloris principiis est
reddita natura et variis sunt praedita formis,
e quibus omne genus gignunt variantque colores
propterea, magni quod refert semina quaeque
cum quibus et quali positura contineantur
et quos inter se dent motus accipiantque,
perfacile extemplo rationem reddere possis
cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
marmoreo fieri possint candore repente;
ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
vertitur in canos candenti marmore fluctus;
dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
materies ubi permixta est illius et ordo
principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
continuo id fieri ut candens videatur et album.

quod si caeruleis constarent aequora ponti
seminibus, nullo possent albescere pacto;
nam quocumque modo perturbes caerula quae sint,
numquam in marmoreum possunt migrare colorem.

sin alio atque alio sunt semina tincta colore
quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
ut saepe ex aliis formis variisque figuris

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index