1
ne non possunt plus
quam unam sustinere contignationem.
in ea autem maiestate urbis et civium infinita frequentia innumerabiles habitationes opus est explicare.
ergo cum recipere non possint areae planatae tantam multitudinem ad habitandum
in urbe, ad auxilium altitudinis aedificiorum res ipsa coegit
devenire.
itaque pilis lapideis, structuris testaceis, parietibus caementiciis altitudines extructae contignationibus
crebris coaxatae cenaculorum ad summas utilitates perficiunt despectationes.
ergo moenibus e contignationibus
areis alto spatio multiplicatis populus Romanus egregias
habet sine inpeditione habitationes.
Quoniam ergo explicata ratio est, quid ita in urbe propter necessitatem angustiarum non patiuntur esse latericios parietes, cum extra urbem opus erit his uti. <ut sint>
sine vitiis ad vetustatem, sic erit faciendum.
summis parietibus structura testacea sub tegula subiciatur altitudine
circiter sesquipedali habeatque proiecturas coronarum.
ita
vitari poterunt quae solent in his fieri vitia; cum enim in
tecto tegulae fuerint fractae aut a ventis deiectae, qua
possint ex imbribus aquae perpluere, non patietur lorica
testacea laedi laterem, sed proiectura coronarum reiciet
extra perpendiculum stillas et ea ratione servaverit integras parietum latericiorum structuras.
De ipsa autem testa, si sit optima seu vitiosa ad structuram, statim nemo potest iudicare, quod in tempestatibus et aestate in tecto
cum est conlocata, tunc, si est firma, probatur; namque
quae non fuerit ex creta bona aut parum erit cocta, ibi
se ostendet esse vitiosam gelicidiis et pruina tacta.
ergo
quae non in tectis poterit pati laborem, ea non potest in
structura oneri ferendo esse firma.
quare maxime ex veteribus tegulis tecta <et ex vetere testa> structi parietes
firmitatem poterunt habere.