Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 406 > >|
1Nam ferrum quidem æs atque plumbum et uitrum er reliqua iſtiuſ
modi ut pares nihilo plus opus eſt induſtria, quam ut coemis atque in
unum cogas / quoad in opere perficiundo non deſint: tam etſi de his
ſeligendis et diſtribuendis dicemus ſuo loco / quæ ad operis ornamen
torumque
rationem abſoluendam conueniant: Atque nos quaſi opus fac
turi ſimus et manu ædificaturi ab ipſis fundamentis rem ordiri ag
grediemur: Sed hic prius eſt ut iterum admoneam / penſanda eſſe
tempora cum publica / tum et priuata noſtra noſtrorumque eiuſmodi
ſint: ne quid aggrediamur: in quo perturbatis rebus aut inuidiam
captes ſi perſeueres ædificando: aut diſpendium ſi deſeras.
Adde quod
et naturæ tempora inprimis erunt obſeruanda: Nam uidere quidem
licet / uti ea quæ per hyemem ædificantur / locis præſertim frigidis
gelent: Ea uero quæ per æſtatem / locis præſertim æſtuoſis areſcant /
prius quam cohereant.
Hinc igitur admonebat Frontinus architectus
eſſe ad opus exequendum apta accommodataque tempora: quæ ſunt
a chalendis aprilis / ad chalendas uſque nouembris / intermiſſo æſtatis
feruore.
Sed pro locorum uarietate et coelo opus maturandum aut
producendum ſtatuo.
Itaque ſi cum his cumque cæteris rebus quæ ſupra
recenſuimus / bene tibi conueniet: erit demum area futuri operis
deſcribenda / ſignatis in ſolo ſpaciis ſua et linearum et angulorum
dimenſione.
At ſunt qui admonent bonis initiis inchoandam eſſe ædificationem:
permaximi quidem intereſſe quo quidque temporis momento in rerum
præſentium numero causae occeperit.
Lucius Tarutius urbis Romæ
natalem diem adinueniſſe fortunæ ſucceſſibus annotatis prædicatur:
Tantanque habere uim ad res futuras ipſum hoc initii momentum pu
tarunt ſapientiſſimi ueteres: ut fuiſſe Iulius firmicus maternus re
ferat / qui mundi genituram ex rerum euentibus compertam fecerint:
ac de ea re accuratiſſime ſcripſerint.
Namque Eſculapius Annubius
que: et iſtos ſecuti Petoſiris et Necepſo ſic fuiſſe hanc affirmant:
ſurgente ab orizonte Cancro et luna ex dimidio / ſole in leone / ſa
turno in capricorno / ioue in ſagittario / marte in ſcorpione / uenere
in libra / mercurio in uirgine.
Et profecto tempora ſi recta interpre
tamur plurimum pleriſque in rebus poſſunt.
Nam et quod illud quod aiunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index