Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 158 > >|
1quàm & lapidem, & alia corpora terrena Terram pe­
tere, quòd corpuſculis ab illa tranſmiſſis ad eam alli­
ciantur.
Et fac iam certum aliquod aëris nos am­
bientis ſpatium fieri à Deo prorſùs inane, adeò vt ne­
que ex Terra, neque aliunde aliquid in ipſum perue­
niat: an conſtitutus in eo lapis feretur in Terram,
centrumve ipſius?
Certè non magis, quàm conſtitu­
tus in ſpatiis illis vltra-mundanis; quia ipſi nihil ne­
que cùm Terra, neque cum alia re quacumque mun­
di ipſius communicanti, perinde erit, ac ſi Mundus,
Terraque, aut centrum non eſſet, nihilque retum
exſiſteret.
An-non igitur, ſi in Terram iam fertur,
ideò ferri putandum eſt, quòd aliquid ipſum circum­
ſtet, quicum communicationem habeat, & maximè
ex parte Terræ, à quo pertrahatur; ſi id quidem non
ſufficit, quod ſupernè eſt, vt ab eo pellatur?
Nec te
moretur, quòd tanta moles, quanta ingentis Saxi eſt,
non videatur compelli poſſe tenuïbus adeò chordu­
lis; nam conſidera etiam quam tenüibus magna ferri
moles ad magneticum lapillum trahatur.
Addo ſa­
xa, & cætera corpora, quæ dicuntur grauia, non
eam habere ad motum reſiſtentiam, quam vulgò
concipimus.
Vides quippe ſi ingens moles appen­
datur funiculo, quàm leuicula vi ſit opus, vt è loco
dimoueatur, & prorſùm, retro: ſùmque eat.
Cur
maiore ergo opus ſit, vt cieri deorſùm poſſit?
Nec
dicas verò eſſe majorem, ob motum magis perni­
cem; etenim cùm primum deorſùm contendit, mo­
tus illius pernix non eſt, ſed lentiſſimus potiùs, cau­
ſáque dicenda mox eſt, ob quam deinceps accelere-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index