Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 241 > >|
1 Perfacile extemplo rationem reddere possis,
Cur ea, quae nigro fuerint paulo ante colore;
Marmoreo fieri possint candore repente.

Ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
Vertitur in canos candenti marmore fluctus.

Dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
Materies ubi permista est illius, & ordo
Principiis mutatus, & addita, demptaque quaedam,
Continuo id fieri ut candens videatur, & album.

Quod si caeruleis constarent aequora ponti
Seminibus, nullo possent albescere pacto.

Nam quocumque modo perturbes, caerula quae sint,
Numquam in marmoreum possunt migrare colorem.

Sin alio, atque alio sunt semina tincta colore;
Quae maris efficiunt unum, purumque nitorem:
Ut saepe ex aliis formis, variisque figuris
Efficitur quiddam quadratum, unaeque figurae:
Conveniebat, uti in quadrato cernimus esse
Dissimiles formas; ita cernere in aequore ponti,
Aut alio in quovis uno, puroque nitore,
Dissimiles longe inter se, variosque colores.

Praeterea nihil officiunt, obstantque figurae
Dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra.

At varii rerum inpediunt, prohibentque colores,
Quo minus esse uno possit res tota nitore.

Tum porro, quae ducit, & inlicit, ut tribuamus
Principiis rerum non numquam, causa, colores,
Occidit: (ex albis quoniam non alba creantur;
Nec quae nigra cluent, de nigris; sed variis de)
Quippe etenim multo proclivius exorientur
Candida de nullo, quam nigrante colore,
Aut alio quovis, qui contra pugnet, & obstet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index