Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <s id="s.000472">
                <pb xlink:href="079/01/109.jpg" pagenum="60"/>
              Perfacile extemplo rationem reddere possis,
                <lb/>
              Cur ea, quae nigro fuerint paulo ante colore;
                <lb/>
              Marmoreo fieri possint candore repente.</s>
              <s id="s.000473">
                <lb/>
              Ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
                <lb/>
              Vertitur in canos candenti marmore fluctus.</s>
              <s id="s.000474">
                <lb/>
              Dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
                <lb/>
              Materies ubi permista est illius, & ordo
                <lb/>
              Principiis mutatus, & addita, demptaque quaedam,
                <lb/>
              Continuo id fieri ut candens videatur, & album.</s>
              <s id="s.000475">
                <lb/>
              Quod si caeruleis constarent aequora ponti
                <lb/>
              Seminibus, nullo possent albescere pacto.</s>
              <s id="s.000476">
                <lb/>
              Nam quocumque modo perturbes, caerula quae sint,
                <lb/>
              Numquam in marmoreum possunt migrare colorem.</s>
              <s id="s.000477">
                <lb/>
              Sin alio, atque alio sunt semina tincta colore;
                <lb/>
              Quae maris efficiunt unum, purumque nitorem:
                <lb/>
              Ut saepe ex aliis formis, variisque figuris
                <lb/>
              Efficitur quiddam quadratum, unaeque figurae:
                <lb/>
              Conveniebat, uti in quadrato cernimus esse
                <lb/>
              Dissimiles formas; ita cernere in aequore ponti,
                <lb/>
              Aut alio in quovis uno, puroque nitore,
                <lb/>
              Dissimiles longe inter se, variosque colores.</s>
              <s id="s.000478">
                <lb/>
              Praeterea nihil officiunt, obstantque figurae
                <lb/>
              Dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra.</s>
              <s id="s.000479">
                <lb/>
              At varii rerum inpediunt, prohibentque colores,
                <lb/>
              Quo minus esse uno possit res tota nitore.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000480">Tum porro, quae ducit, & inlicit, ut tribuamus
                <lb/>
              Principiis rerum non numquam, causa, colores,
                <lb/>
              Occidit: (ex albis quoniam non alba creantur;
                <lb/>
              Nec quae nigra cluent, de nigris; sed variis de)
                <lb/>
              Quippe etenim multo proclivius exorientur
                <lb/>
              Candida de nullo, quam nigrante colore,
                <lb/>
              Aut alio quovis, qui contra pugnet, & obstet.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>