Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 145 > >|
1centrum eſt perpendicularis ad eg parallelum ipſi bd, erunt an­
guli ace. acg inter ſe æquales. Sunt autem triangula ica. lcn
ex conſtructione ſimilia; & angulus ica æqualis angulo lcn:
quibus ablatis ex ace. acg anguli reliqui ecf. mcn, incidentiæ
& reflexionis inter ſe ſunt æquales.
THEOREMA IX.
Motus Trianguli Iſogoni ſi ne〈que〉 ad planum, ne〈que〉 ad baſim ſit per­
pendicularis, ad angulos inæquales reflectit.
In 3 figurâ triangulum abc occurrat plano habens latus ac
eidem parallelum: ſitque Iinea hypomochlij cd, & linea ad eam
perpendicularis ef: eritque grauitas mouens centri Quadratum
ef: plaga autem huius complementum quadratum go. quod
quidem habetur, ſi lineâ gf ſectâ bifarium in p, eo centro de­
ſcribatur ſemicirculus gof, ſumaturque chorda fo æqualis fe: nam
chorda reliqua og dabit illud quadratum. propterea quòd gra­
uitas tota ſit quadratum fg. fiat itaque ut fo ad og, ita fi ad fb;
erit motus reflexus in lineâ fh diametro parallelogrammi fb hi:
angulus autem reflexionis ifh: quem dico angulo acd eſſe in­
æqualem.
Quia angulus age externus cſt maior angulo in­
terno ecg, æqualis autem angulo ofg; propterea quòd uterque
aſſumpto angulo communi ogf facit rectum: eſt verò huic
angulo æqualis angulus reflexionis hfi; quòd ſimilia ſint trian­
gula gef: hfi: erit ergo æqualis quoque angulo externo age: ac
proinde maior interno acd angulo incidentiæ. In 4 demum
figurâ centrum e cadat intra lineam hypomochlij. cùm igitur
centrum gravitatis contineatur in hypomochlio, erit plaga per­
fecta: atque huius lineæ ea. ef. ec: ac proinde per 1 theor: hu­
ius motus reflexus in lineâ eb. Quia ergo angulus reflexionis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index