Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

Page concordance

< >
Scan Original
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
101
102
103
104
105
106
107
108
109
110
< >
page |< < of 110 > >|
1vt pulcherrima, vtilimaque veritas pluribus demonſtrationi­
bus aperiatur; verùm potius vt ampliſſima Methodus, qua tum
vtemur, aliorum motuum demonſtrandorum in exemplum
veniat.
PROP. XVI. THEOR. XII.
IN eadem recta CD coeant duæ planæ, interſeque ſimiles,

ac prorſus æquales figuræ ADCA, BDCB, & quidem
ita, vt ab eodem puncto M ſi ducatur MH parallela CA,
et ML ipſi CB, ſit ſemper MH æqualis ML, quemadmo­
dum æquales ſunt interſe CA, CB.
Dico (ſi concipiatur
ſolidum eius indolis, vt ductis rectis BA, LH cadant iſtæ
omninò in ſolidi iſtius ſuperficie; ipſum verò ſolidum, quod
ſit BADC, ſecetur plano quolibet æquidiſtante figuræ
BCD) fore, vt ſectio iſta KFEIK, ſit prorſus ſimilis, æqua­
liſque alteri conterminæ AEI; ſed opportet, vt palam eſt,
coeuntes illæ figuræ non in eodem plano reperiantur.
Tab. 6. fig. 7.
Cum duo plana inuicem parallela KIE, BCD ſecent
alia duo interſe item parallela ACB, HML, erunt commu­
nes ſectiones, interſe omnes æquidiſtantes rectæ lineæ KI,
GF, ML, CB.
Cum verò ob naturam ſolidi, ſectiones
BAC, IHM triangula ſint rectilinea, erit vt BC ad CA,
ita KI ad IA.
Sunt autem priores interſe æquales, ergo &
poſtremæ KI, AI interſe æquabuntur.
Eademque ratione
ſunt æquales HG, GF: & quoniam ob ſimilitudinem figu­
rarum angulus BCD æquatur angulo ACD, & angulus
BCD æqualis angulo KIE (nam etiam CD, IE ſunt rectæ
æquidiſtantes, cum nempe ſint communes ſectiones plani
DCA ſecantis duo æquidiſtantia KIE, BCD) ergo cum̨
angulus pariter ACD æquet angulum AIE, erunt anguli
KIE, AIE, et FGE, HGF æquales.
Quod &c.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index