Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1quàm & lapidem, & alia corpora terrena Terram pe­
tere
, quòd corpuſculis ab illa tranſmiſſis ad eam alli­
ciantur
.
Et fac iam certum aliquod aëris nos am­
bientis
ſpatium fieri à Deo prorſùs inane, adeò vt ne­
que
ex Terra, neque aliunde aliquid in ipſum perue­
niat
: an conſtitutus in eo lapis feretur in Terram,
centrumve
ipſius?
Certè non magis, quàm conſtitu­
tus
in ſpatiis illis vltra-mundanis; quia ipſi nihil ne­
que
cùm Terra, neque cum alia re quacumque mun­
di
ipſius communicanti, perinde erit, ac ſi Mundus,
Terraque
, aut centrum non eſſet, nihilque retum
exſiſteret
.
An-non igitur, ſi in Terram iam fertur,
ideò
ferri putandum eſt, quòd aliquid ipſum circum­
ſtet
, quicum communicationem habeat, & maximè
ex
parte Terræ, à quo pertrahatur; ſi id quidem non
ſufficit
, quod ſupernè eſt, vt ab eo pellatur?
Nec te
moretur
, quòd tanta moles, quanta ingentis Saxi eſt,
non
videatur compelli poſſe tenuïbus adeò chordu­
lis
; nam conſidera etiam quam tenüibus magna ferri
moles
ad magneticum lapillum trahatur.
Addo ſa­
xa
, & cætera corpora, quæ dicuntur grauia, non
eam
habere ad motum reſiſtentiam, quam vulgò
concipimus
.
Vides quippe ſi ingens moles appen­
datur
funiculo, quàm leuicula vi ſit opus, vt è loco
dimoueatur
, & prorſùm, retro: ſùmque eat.
Cur
maiore
ergo opus ſit, vt cieri deorſùm poſſit?
Nec
dicas
verò eſſe majorem, ob motum magis perni­
cem
; etenim cùm primum deorſùm contendit, mo­
tus
illius pernix non eſt, ſed lentiſſimus potiùs, cau­
ſáque
dicenda mox eſt, ob quam deinceps accelere-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index