Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 248 > >|
1
Chryſoc. Quid verò fieret, ſi vas in circulo verticali verteretur?
Antim. Eadam ſuppone; vas ſcilicet cylindricum, aut ſphæricum ca­
vum, lævigata intus ſuperficie, circa axem plano horizontis planè paral­
lelum; idemque ſucceſſum iri puta; cùm eadem ratio vtrimque & æquè
militet.
Chryſocom. Immo ex alio tuo principio, quo dicis, eo motu moveri
mobile, quò faciliùs moveri poteſt, colligo, ni fallor, longè potiori iure
pro iſto vltimo caſu rationem militare; cùm enim faciliùs aqua illa à ſuo
vaſe, dum in plano horizontali volvitur, moveri poſſit, quàm ab eodem
in hoc ſecundo caſu; quia vt imprimo illo moveatur aqua, ne latum quidem
vnguem attollenda eſt, nullam igitur difficultatem, ſeu reſiſtentiam ex hoc
capite vas ſentit; cùm tamen in ſecundo caſu, illa portio aquæ, quæ con­
tinetur in inferiore parte dolij, ſeu cylindri, ad ſuperiorem partem cylin­
dri locum attollenda ſit; vnde difficultas & reſiſtentia; igitur cùm mobi­
le eo motu moveatur, quo facilius moveri poteſt, longè facilius eſt, vas
moveri ſine aqua in ſecundo caſu, quàm in primo
Antim. Plurimùm ſanè me tibi obſtrinxiſti, mi Chryſocome, cogita­
bam ſtatim principium illud iam ſupra iactum, ac fusè non ſine querela
expoſitum, huc accerſere; ſed ab hoc penſo me liberaſti, ita eſt; cùm vas
vtrumque faciliùs moveri poſſit, quieſcente aqua, vt patet, etiam abſque
vlla penitus ſui motus iactura; ita ſanè ex illo quoque principio probatur,
vaſa ſine aqua contenta moveri; quod autem addis, longe facilius in
ſecundo caſu quam in primo, pace tua dixerim; quia ſcilicet æquè facilè
vtrimque aqua cum ſuo vaſe movetur, nec obſtat inferiorem aquæ partem
in ſecundo caſu ab imo ad ſupremum vaſis locum attolli, ac proinde illius
pondus obſtare ac reſiſtere; nam ita attollitur, vt eodem tempore, æqualis
portio deprimatur, eſt enim perfectum æquilibrium, vt vides; ſic vbi libra
in æquilibrio verſatur, ſi vel minimam vim alteri lancium ſurſum impreſſe­
ris, illa ſtatim ſurſum attollitur; an fortè illa vis minima impreſſa ad hoc
ſufficit?
Minimè vero; ſed minima illa acceſſione tollitur æquilibrium:
quid mirum ergo, fi portio præponderans, deorſum eat, & oppoſitam at­
tollat?
Sic æquè facilè rota volvitur in ſitu horizontali ac verticali.
Auguſtin. Hæc veriſſima eſſe, non diffiteor, ita enim à natura compa­
ratus ſum, vt compertæ veritati numquam non me ſubjiciam; movetur
autem aqua cum ſuo vaſe, vt dicis, per accidens, non per ſe, nimirum,
propter aſperitatem & inæqualitatem interioris ſuperficiei; at numquid
non poſſet ab hoc vitio liberari, obducto ſcilicet oleo, vel alio quopiam
vliginis genere?
Antim. An fortè putas, oleum ſuis rugis & ſtriis, nec non filaminibus
carere?
Vidiſti, ni fallor, aliquando, majores illas guttas ſive butyro, ſeu
vaſibus vnctis oleo adhæreſcere, an fortè in planiſſima ſuperficie adhæ­
rete poſſent?
Auguſtin. Sed vnde quæſo, iſtæ guttulæ; rem illam ſæpè obſervavi, cu­
jus tamen rationem vix ac ne vix quidem mente aſſequor.
Antim. Sunt quædam ſuperficies ita diſpoſitæ inter ſe, vt in earum rimas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index