Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

Page concordance

< >
Scan Original
61 55
62 56
63 57
64 58
65 59
66 60
67 61
68 62
69 63
70 64
71 65
72 66
73 67
74 68
75 69
76 70
77 71
78 72
79 73
80 74
81 75
82 76
83 77
84 78
85 79
86 80
87 81
88 82
89 83
90 84
< >
page |< < (61) of 778 > >|
6761OPTICAE LIBER II.
50. Qualitas motus percipitur è ſpatio, per quoduiſibile mouetur. 711 p 4.
COmprehenſio aũt qualitatis motus eſt ex cõprehenſione ſpatij, ſuper quod mouetur res ui-
ſa, quando res uiſa mouebitur ſecundum ſe totam.
Et uiſus certificat qualitatẽ motus, quan-
do certificauerit figuram ſpatij, ſuper quod mouetur res uiſa mota.
Et cum res uiſa mouebi-
tur circulariter:
uiſus comprehendet motum eius eſſe circularem ex comprehenſione mutationis
partium eius ſequentium uiſum apud aliquam rem uiſam:
aut ex reſpicientia alicuius partis illius
ad diuerſa uiſibilia, unum poſt alterum:
aut ad partes unius rei uiſæ unam partem poſt aliam, cum
quiete totalitatis rei uiſæ in ſuo loco.
Et ſi motus rei uiſæ fuerit compoſitus ex motu circulari & lo
cali, uiſus comprehendet illum eſſe compoſitum ex comprehenſione mutationis partium rei uiſæ
motæ reſpectu uiſus, aut reſpectu alterius rei uiſæ cum comprehenſione motus totalitatis rei uiſæ
à ſuo loco.
Secundum ergo iſtos modos uiſus comprehendit qualitates motus uiſibilium.
51. Motus uiſibilis percipitur in tempore ſenſili.
ET uiſus non comprehendit motum, niſi in tempore: quoniam motus non eſt, niſi in tempore,
& omnis pars motus non eſt, niſi in tempore.
Et uiſus non comprehendit motum rei uiſæ, ni-
ſi ex comprehenſione rei uiſæ in duobus locis diuerſis, aut ſecundum duos ſitus.
Locus au-
tem & ſitus rei uiſæ non diuerſantur, niſi in temporibus.
Cum ergo uiſus comprehenderit rem ui-
ſam in duobus locis diuerſis, aut in duobus ſitibus diuerſis, nõ eſt, niſi in duabus horis diuerſis.
Sed
inter quaslibet horas duas diuerſas eſt tempus mediũ.
Viſus ergo nõ comprehendit motum, niſi in
tempore.
Et etiam dicemus quòd tempus, in quo uiſus comprehendit motũ, non erit, niſi ſenſibile:
quoniam uiſus nõ comprehendit motũ, niſi ex comprehenſione rei uiſæ in duobus locis diuerſis in
uno loco poſt aliũ:
aut ſecundũ duos ſitus diuerſos unũ ſitum poſtaliũ. Cum ergo uiſus cõprehen-
derit rem uiſam motã in ſuo loco ſecundo, & nõ comprehenderit tunc ipſam in primo loco, in quo
cõprehendit antè ipſam:
ſtatim ſentiet ſentiens, quòd hora, in qua cõprehendit ipſam in ſecundo lo
co, eſt diuerſa ab hora, in qua comprehendit ipſam in primo loco.
Quare ſentiet diuerſitatẽ duarum
horarum.
Et ſimiliter quando comprehenderit motũ ex diuerſitate ſitus rei uiſæ. Quoniam ſi com-
prehenderit rem uiſam motam ſecundum ſitum, & non comprehenderit ipſam tunc ſecundum pri-
mum ſitum, ſecundum quem comprehendit ipſam antè:
ſtatim ſentiet diuerſitatem duarum hora-
rum.
Quare ſentiet tempus quod eſt inter ipſas. Tempus ergo, in quo uiſus comprehendit motum,
eſt ſenſibile neceſſariò.
Et cum omnes iſtæ intentiones ſint declaratę, narremus modò quod coacer
uatur ex eis.
Dicemus ergo, quòd uiſus comprehendit motum ex comprehenſione rei uiſę motę ſe-
cundum duos ſitus diuerſos, in duabus horis diuerſis, inter quas eſt tẽpus ſenſibile:
& hæc eſt quali
tas comprehenſionis motus à uiſu.
Et uiſus comprehendit diuerſitatẽ motuum ſecundum ueloci-
tatem & tarditatem, & æqualitatem motuum ex comprehenſione ſpatiorum, ſuper quæ mouentur
uiſibilia mota.
Cum ergo uiſus comprehenderit duo uiſibilia mota, & cõprehenderit ſpatia, ſuper
quæ mouentur illa duo uiſibilia, & ſenſerit quòd alterum duorum ſpatiorum, quæ à duobus uiſibili
bus motis pertranſeunturin eodem tempore, eſt maius altero, ſentiet uelocitatem rei uiſæ motæ
tranſeuntis ſuper maius ſpatium.
Et cum duo ſpatia, ſuper quæ mouentur uiſibilia, ſunt pertranſita
in duobus temporibus æqualibus, & ſenſerit uiſus æqualitatem illorum ſpatiorum, ſentiet æquali-
tatem duarum rerum motarũ.
Et ſimiliter, ſi uiſus ſenſerit æqualitatem duorum ſpatiorũ cum inæ-
qualitate duorum temporum duorum motuũ:
ſentiet uelocitatem motus rei motæ tranſeuntis per
ſpatium in minore tempore.
Et ſimiliter quando duo mota tranſierint in duobus temporibus æqua
libus per duo ſpatia æqualia, & ſenſerit uiſus æqualitatẽ temporis & æqualitatem ſpatiorũ:
ſentiet
æqualitatem duorum motuũ.
Iam diximus, qualiter uiſus comprehendat motum, & diſtinguat mo-
tum, & qualitatem eius, & æqualitatem & inæqualitatem eius.
52. Quies percipitur è uiſibili, eundem ſitum locum́ tempore ſenſili occupante. 112 p 4.
QVies autem comprehenditur à uiſu ex comprehenſione rei uiſę in tempore ſenſibili in eo-
dem loco & in eodem ſitu.
Cum ergo uiſus comprehenderit uiſum in eodẽ loco, & ſecundũ
eundem ſitũ in duabus horis diuerſis, inter quas eſt tẽpus ſenſibile:
cõprehendet rem uiſam
in illo tempore quieſcentem.
Et uiſus comprehendit ſitum rei uiſæ quieſcentis reſpectu alterius rei
uiſę, & reſpectu ipſius uiſus.
Secundũ ergo hunc modum erit comprehenſio quietis uiſibiliũ à uiſu.
53. Aſperitas percipitur è luce aſper am ſuperficiem illuminante. 139 p 4.
ASperitas uerò comprehenditur à uiſu in maiori parte ex forma lucis apparẽtis in ſuperſicie
corporis aſperi:
quoniã aſperitas eſt diuerſitas ſitus partium ſuperficiei corporis. Quare lux
quando oritur ſuper ſuperficiem illius corporis, partes prominentes facient umbrã in maio-
ri parte.
Et cum lux peruenerit in partes profundas, erunt cum eo etiam umbrę, & partes prominen
tes erunt manifeſtæ luce, & diſcoopertæ luce.
Et cum in partes profundas ueniunt umbræ, & ſuper
prominentes non fuerit aliqua umbra:
diuerſabitur forma lucis in ſuperficie illius corporis. In ſu-
perficie autem plana non eſt ita:
quoniam ſuperficiei planæ partes ſunt conſimilis ſitus: & cum lux
orietur ſuperipſas, erit forma lucis in tota ſuperficie conſimilis.
Forma ergo lucis in ſuperficie cor-
poris aſperi eſt diuerſa à forma lucis in ſuperficie plana.
Et uiſus cognoſcit formam lucis, quæ eſt in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index