Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600
page |< < (53) of 184 > >|
6753
QVARTVS MODVS.
Si jaciendum eſſet fundamentum in loco partim ſa-
xoſo, partim verò terreo, ita vt commodè non poſſent
adigi pali, effo diendum eſt in profundum ad decem
vel duodecim pedes, plus minus, prout neceſſarium
videbitur, &
curare vt fundus ſit exactè adæquatus ad
perpendiculum:
quo facto, palationis loco fient tot
pilæ lapideæ, quot angulos habebit propugnacu-
lum, vel prout erit neceſſe, pro frontium &
laterum
propugnaculi lognitudine.
Deinde ab vna pila ad a-
liam fiet fornix cum duplici arcu, altero ſupra al-
terum, ita vt conuexitas vnius conuexi-
tatem alterius reſpiciat, ſicut
apparet in ſexta figu-
ra ſequenti.
QVINTVS MODVS.
Occurrit etiã aliquãdo, vt fabricãdũ ſit in loco, qui
fundamento non egeat:
vt accidit in ſolo quod eſt ex
viuo &
ſolido faxo: tunc adæquandum eſt exactè ſo-
lum, ita tamen vt paululum pendeat centrum verſus,
vt ſuprà dictum eſt.
Quòd ſi ſaxum eſſet mótuoſum,
paulatim exſcindetur in modum graduú:
qui quidem
gradus ſint benè adæquati, pendeant tamen paululum
centrum verſus:
vt jam ſæpe dictum eſt. Quo facto,
propugnaculum, quod inſtituimus exſtruere, ſuperæ-
dificabitur, obſeruatis longitudine &
latitudine ipſi
neceſſariis.
Deſignatis & bene adæquatis fundamentis ſuper-
nè, ita tamen vt paululum declinent centrum verſus,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index