Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <s id="s.000436">
                <pb xlink:href="082/01/067.jpg" pagenum="105"/>
              denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
                <lb/>
              tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000437">quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo
                <lb/>
              omnis enim color omnino mutatur in omnis;
                <lb/>
              quod facere haud ullo debent primordia pacto;
                <lb/>
              immutabile enim quiddam superare necessest,
                <lb/>
              ne res ad nilum redigantur funditus omnes
                <lb/>
              nam quodcumque suis mutatum finibus exit,
                <lb/>
              continuo hoc mors est illius quod fuit ante.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000438">proinde colore cave contingas semina rerum,
                <lb/>
              ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000439">Praeterea si nulla coloris principiis est
                <lb/>
              reddita natura et variis sunt praedita formis,
                <lb/>
              e quibus omne genus gignunt variantque colores
                <lb/>
              propterea, magni quod refert semina quaeque
                <lb/>
              cum quibus et quali positura contineantur
                <lb/>
              et quos inter se dent motus accipiantque,
                <lb/>
              perfacile extemplo rationem reddere possis
                <lb/>
              cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
                <lb/>
              marmoreo fieri possint candore repente;
                <lb/>
              ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
                <lb/>
              vertitur in canos candenti marmore fluctus;
                <lb/>
              dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
                <lb/>
              materies ubi permixta est illius et ordo
                <lb/>
              principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
                <lb/>
              continuo id fieri ut candens videatur et album.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000440">quod si caeruleis constarent aequora ponti
                <lb/>
              seminibus, nullo possent albescere pacto;
                <lb/>
              nam quocumque modo perturbes caerula quae sint,
                <lb/>
              numquam in marmoreum possunt migrare colorem. </s>
              <s id="s.000441">
                <lb/>
              sin alio atque alio sunt semina tincta colore
                <lb/>
              quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
                <lb/>
              ut saepe ex aliis formis variisque figuris
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>