Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 241 > >|
1bus feruntur. Ponatur enim CT ſemidia­
metri pars milleſima, hoc eſt mill. 4. & eo
amplius; ſegmentorum MON & MVN Ra­
tio inuenietur, ex ijs quæ Archimedes docet
l. 2. de ſph.
& eyl. prop. 2. ſunt enim ſeg­
menta illa æqualia conis eandem baſim MN
habentibus, hi autem ex Eucl. l. 12. prop.

14 inter ſe ſunt vt altitudines: Quapropter
inuentis conorum altitudinibus, quas Ar­
chimedes docet, innoteſcit Ratio ſegmen­
torum ſphæricorum conis illis æqualium̨.

Cum itaque CT ſit Radij (1/1000), ſegmenti
MVN altitudo eſt 999, ſegmenti verò
MON altitudo eſt 1001. Fiat igitur vt alti­
tudo ſegmenti maioris 1001 ad ſummam
ex eadem altitudine & Radio 2001, ita al­
titudo ſegmenti ſphærici minoris 999, ad
coni æqualis altitudinem 1997. Similiter vt
altitudo minoris ſegmenti 999 ad ſummam
ex eadem & Radio 1999, ita altitudo ſeg­
menti ſphærici maioris 1001 ad coni æqua­
lis altitudinem 2003. Eſt igitur MON ad
MVN vt 2003 ad 1997: atque adeò ſeg­
mentum maius addit vltra hemiſphærium
ſolùm totius globi (6/4000). Quare vt tellus ve­
niret in T, ſolum ſegmentum ſphæricum̨
MSORN vt ſummum deorſum versùs C
vrgeret; cui tamen, ne poſtea deſcendet,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index