Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 101 > >|
1
pra demonſtratum eſt, ita eſſe cylindrum, uel cylindri por­
tionem ad priſma, cuius baſis rectilinea figura, & æqua­
lis altitudo.
ergo per conuerſionem rationis, ut circulus,
uel ellipſis ad portiones, ita conus, uel coni portio ad por­
tiones ſolidas.
quare conus uel coni portio ad portiones
ſolidas maiorem habet proportionem, quam ge ad ef: &
diuidendo, pyramis ad portiones ſolidas maiorem pro­
portionem habet, quam gf ad fe.
fiat igitur qf ad fe
ut pyramis ad dictas portiones.
Itaque quoniam a cono
uel coni portione, cuius grauitatis centrum eſt f, aufer­
tur pyramis, cuius centrum e; reliquæ magnitudinis,
quæ ex ſolidis portionibus conſtat, centrum grauitatis
erit in linea ef protracta, & in puncto q.
quod fieri
non poteſt: eſt enim centrum grauitatis intra.
Conſtat
igitur coni, uel coni portionis grauitatis centrum eſſe pun
ctum e.
quæ omnia demonſtrare oportebat.
8 huius
THEOREMA XIX. PROPOSITIO XXIII.
QVODLIBET fruſtum à pyramide, quæ
triangularem baſim habeat, abſciſſum, diuiditur
in tres pyramides proportionales, in ea proportio
ne, quæ eſt lateris maioris baſis ad latus minoris
ipſi reſpondens.
Hoc demonſtrauit Leonardus Piſanus in libro, qui de­
praxi geometriæ inſcribitur.
Sed quoniam is adhuc im­
preſſus non eſt, nos ipſius demonſtrationem breuiter
perſtringemus, rem ipſam ſecuti, non uerba.
Sit fru­
ſtum pyramidis abcdef, cuius maior baſis triangulum
abc, minor def: & iunctis ae, cc, cd, per, line­
as ae, ec ducatur planum ſecans fruſtum: itemque per
lineas ec, cd; & per cd, da alia plana ducantur, quæ
diuident fruſtum in trcs pyramides abce, adce, defc.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index