Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
661
661 (22)
662
662 (24)
663
663 (25)
664
664 (26)
665
665 (27)
666
666 (28)
667
667 (29)
668
668 (30)
669
669 (31)
670
670 (32)
< >
page |< < (32) of 760 > >|
67032ARIST. DE SEN. ET SEN. ſenſiones ipſæ plures erunt, périnde ac ſi quis ſcientias dif-
ferentes dicat:
quando nec actus, ſine potentia ſibi reſpon-
dente:
nec ſenſio, ſine actu eſſe poteſt. Quòd ſi hæc, anima
in uno, &
indiuiduo ſentiat, palàm eſt quod & alia ſentit:
quippe cùm potius ea plura ſimul ſentire contingat, quàm
quæ genere diuerſa ſunt.
Itaq; ſi alia parte dulce, alia
album ſentiat:
aut quod ex istis partibus reſilit unum eſt,
aut non unum.
At neceſſe eſt eſſe unum: quandoquidem
pars ſenſitiua, unũ quippiam eſt.
Cuius igitur illud unius
erit?
nam ex dulci & albo, nullum unum fit. Neceſſe ergo
eſt unum quid animæ eſſe, quo omnia ſentiat, quemadmodũ
prius dictum eſt:
ſed aliud genus, per aliud. Non igitur id
quod dulce &
album ſentiat, quatenus indiuiſibile quippiã
actu eſt, unũ eſt:
ubi uerò diuiſibile actu euaſit, aliud? An
quemadmodum in rebus ipſis euenit (idem enim, ac unum
numero, album eſt, &
dulce, & pleraq; alia) ita & in ani-
ma euenire cenſendum eſt?
nam etſi affectiones ſeparabi-
les à ſeſe non ſunt, ſingulis tamen ratio diuerſa competit.

Conſimiliter ergo ſtatuendum eſt in ipſa quoq;
anima id,
quod omnia ſentiat, idem eſſe, ac unum numero:
rationem
tamẽ aliam, &
aliam eſſe horum quidẽ genere, illorũ uerò
ſpecie.
Quare & anima ſimul eodem, ac uno ſentiet, ratio-
ne non eodem.
Quod autem omne ſenſibile magnitudine
præditum ſit, nec id ſentire contingat quòd ſit indiuiſibile,
hinc manifeſtũ euadet.
Nam unde uiſibile non uideatur, in-
finita diſtantia eſt:
unde uideatur, finita: conſimiliter de ol-
factili, &
audibili, & ijs omnibus, quæ ſine attactu ſentiun-
tur, dicendũ eſt.
Eſt itaq; aliquid, ultimũ diſtantiæ unde non
uidetur, &
primum diſtantiæ unde uidetur: hoc ergo indi-
uiſibile ſit neceſſe eſt, ultra quod quicquid iaceat ſentire

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index