Caverni, Raffaello, Storia del metodo sperimentale in Italia, 1891-1900
page |< < of 3504 > >|
Itaque ut omnia paucis concludam, cum reflexio solaris radii a ro­
rida
nube ad oculum sub dimidio recti anguli facta, per dictam octogoni
radiationem
per octo puncta repetitam in singulis globulis generat prima­
riam
atque coloratissimam Iridem.
Iam nulla alia reflexio, nisi quae ad dic­
tam
anguli quantitatem accedens octogoni divisionem suscipiat, aliqualem
Iridem
facere potest, sed talis reflexio non est nisi quae suscipit quinque
tantum
octonas recti, hoc est angulum 56 1/4 graduum.
Igitur ipsa faciet
secundariam
Iridem, nam si talis angulus habet 5/8 recti unius, oportebit
quatuor
rectos singulos in 8 partes et ideo totum ambitum in 32 partes di­
stingi
, in qua distinctione includitur octogoni divisio, nam 32 in octonas par­
tes
secatur.
Hanc autem dignitatem non habet angulus 60 graduum, quia
postulat
ambitum secari in senas partes, et proinde octagonum non susci­
pit
.
Non angulus 50 graduum, quippe qui habet quinque nonas unius recti
et
requirit divisionem totius ambitus in 36 partes, a qua excluditur octogo­
nus
.
Non angulus 40 graduum habens quatuor nonas unius recti, hoc est
nonam
partem totius ambitus, et ob id octogonum non admittit.
Non ceteri
anguli
neque maiores neque minores praedictis, quoniam maiores quidem,
propter
nimiam expansionem, minores vero propter vicinitatem radii primarii
debilitant
omnem reflexionem.
Superest igitur angulus praedictus 56 1/4 gra­
duum
(Neapoli 1611, pag.
60, 61).

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index