Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (38) of 760 > >|
67638ARIST. DE MEMORIA dicat, quæq́; nobis ſenſum, notitiamq́; temporis inuehit.
Hîc Āriſto. de reminiſcentia determinat, quidq́; à memoria
differat, oſtendit.
CAP. II.
_R_Eliquũ eſt, ut de reminiſcentia, ſiue recordatione di-
camus.
Primùm igitur, quæ in aggreſſorijs ſermoni-
bus uera ſunt, ea pro ueris habeamus oportet:
reminiſcẽtiã
ſcilicet non eſſe reſumptionẽ memoriæ, neq;
itẽ aſſumptio-
nem.
Nã cùm quis primùm diſcit, aut notitia rei imbuitur,
neq;
reſumit memoriã ullã (nulla enim antegreſſa eſt) neq;
deintegro aſſumit: quia tum demum memoria dicitur eſſe,
cùm iam factus, corroboratusq́;
fuerit habitus, aut certè af-
fectus.
Vnde fit. utu memoria nõ ſimul cũ affe ctu fiat. Item
cùm primùm affe ctio facta eſt, in ultimo illo momento, af-
fectio quidẽ, &
ſcientia, ſi tamẽ affe ctionẽ, aut habitũ ſciẽ-
tiam appellare liceat, in re affecta iam ineſt, memoria uerò
haudquaquàm.
Nihil tamen uetat, quominus quædam ex ijs
quæ ſcimus, per accidẽs meminiſſe dicamur.
Quãquàm me-
miniſſe per ſe nõ poſſumus, ante quàm ſpatiũ aliquod tem-
poris interlapſum ſit:
ſiquidẽ nunc eius rei memini, quam
prius audiui, aut uidi, aut aliquo ſenſu cognoui:
& nõ quam
nunc ſenſi, eius nũc memini.
Præterea manifestum eſt fieri,
ut qui nũc non reminiſcitur, meminerit:
ſi denuo ſentiat, aut
doceatur quod ſit oblitus:
at quoties quã prius tenebat ſciẽ
tiã, aut ſenſum, aut deniq;
quoduis aliud, cuius habitum eſſe
memoriã diximus, iam penè interlitum, obſoletumq́;
reco-
lendo inſtaurat, et quaſi poſtliminio reuerſum tractat, uer-
ſatq́;
: tum & hoc quoq; alicuius eorum quæ dicta ſunt re-
miniſci eſt:
accidit tamen ut reminiſcentiam memoria, &
reminiſci meminiſſe comitetur.
Neq; cõtinuò fit ut ſimpli-
citer illa, ſciẽtiã dico, ſenſum, et ſi quid eſt eiuſmodi, ſi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index