Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
671 654
672 655
673 656
674 657
675 658
676 659
677 660
678 661
679 662
680 663
681 664
682 665
683 666
684 667
685 668
686 669
687 670
688 671
689 672
690 673
691 674
692 675
693 676
694 677
695 678
696 679
697 680
698 681
699 682
700 683
< >
page |< < (659) of 795 > >|
676659CORPORUM FIRMORUM. Experimenti CCXXIII, longum 9 pollices fractum fuit a libris 92.
quadratum longitudinis 18 eſt 324. & longitudinis 9, eſt 81. ſunt
vero 23, 92:
: 81, 324. ſed pondera frangentia ſunt æqualia reſi-
ſtentiis lignorum, adeoque ſunt reſiſtentiæ in ratione duplicata in-
verſa longitudinum;
quæ proportio tamen in aliis Experimentis
etiam demonſtranda erit:
In Experimento CCXXIV. idem paral-
lelopipedum 8 longum pollices fractum fuit a libris 118, in hoc ta-
men Cohærentia paulo major, quam in memorata proportione,
obſervatur;
quod fieri facile poteſt ab inæquali firmitate Ligni,
quæ ſemper laxitatem quandam Phyſicam, non rigorem Mathema-
ticum poſtulat:
nam comparando Cohærentiam in longitudine 18
pollic.
cum ea ſub longitudine 8 pollic. datur proportio uti 7452 ad
7552.
ordinando enim quantitates ſecundum proportionem inver-
ſam quadratorum &
multiplicando extremos medioſque terminos
per ſe, memorata prodeunt producta.
23. 118: : 64. 324 nam eſt
23 X 324 = 7452 &
118 X 64 = 7552. Alia tamen Experimen-
ta cum proportione aſſignata melius conveniunt:
nam parallelopi-
pedum Fraxini in Experimento CCXXVI.
longum 18 pollices fra-
ctum fuit a libris 15.
idem parallelopipedum 6 pollices longum in
Experimento CCXXVII.
fractum fuit a libris 132. ſi capiantur
longitudinum 18 &
6, quadrata, hæc ſunt 324 & 36, in quæ ducta
ambo pondera frangentia dant 324 X 15 = 4860.
& 132 X 36
= 4752.
quæ appropinquant ſatis ad ſe invicem. Ita in Experi-
mento CCXXVIII, parallelopipedum Fraxini 12 pollices longum
fractum fuit a libris 55, quadratum longitudinis 12 eſt 144 quod
ductum in 55 eſt = 7920.
& in Experimento CCXXIX idem pa-
rallelopipedum 9 pollices longum, fractum fuit a libris 100.
ducen-
do quadratum longitudinis 9 pollicum in 100, habetur 8100 quod
productum iterum appropinquat ad præcedentem numerum 7920.
In Experimento CCXXX. parallelopipedum 18 pollices longum
fractum fuit a libris 30:
quadratum longitudinis ductum in 30 dat
9720:
ſed idem parallelopipedum in Experimento CCXXXI, lon-
gum 11 {1/2} pollic.
fractum eſt a libris 74, quadratum longitudinis
ductum in 74 dat 9768, quod iterum eſt proximum.
Lignum Tiliæ deinde conſideremus in Experimento CCXXXIII.
parallelopipedum 12 pollices longum fractum fuit a libris 45.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index