Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
< >
page |< < (660) of 795 > >|
677660INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM pondus ductum in 144. quod eſt quadratum longitudinis, dat 6480,
ſed in Experimento CCXXXIV.
idem parallelopipedum longum
11 pollices fractum fuit a libris 54:
quæ ductæ in quadratum lon-
gitudinis = 121, dant 6534.
quod iterum appropinquat ad propor.
tionem: in Experimento CCXXXVII. productum quadrati lon-
gitudinis per vim reſiſtentiæ 68 dat 9792.
& in Experimento
CCXXXVIII productum quadrati longitudinis per libras 80 dat
9680, qui numeri iterum ſunt ſibi propinqui:
in Experimento
CCXXXIX parallelopipedum Piceæ 12 pollic.
longum fractum
fuit a libris 79.
quadratum longitudinis in reſiſtentiam ductum dat
11376.
idem modo 10 pollices longum fractumque a libris 83, dat
pro producto ex quadrato longitudinis per reſiſtentiam 8300, ubi
aberratio eſt notabilis, an hæc in Picea ſemper erit, an vero alii
proportioni auſcultabit, nondum mihi conſtat, id ex pluribus Ex-
perimentis deducendum foret.
Reſat ut daretur demonſtratio,
quare hæc ligna reſiſtant in ratione inverſa duplicata longitudinum,
quam nondum eruere potui.
PROPOSITIO CXIX.
Parallelopipeda ejusdem Ligni, quoad longitudinem & craſſitiem
diverſa, preſſa ſecundum longitudinem, exercent vires reſiſtentiæ,
quæ ſuni in ratione inverſa duplicata longitudinum, in ratione
ſimplici craſſitiei lateris, quod non inflectitur, &
in ratione du-
plicata craſſitiei lateris, quod inflectitur.
Patebit hoc ex comparatis inter ſe Experimentis CCXXII &
CCXXV:
nam in Exper. CCXXII parallelopipedum Quercicum
18 pollices longum, cujus ſingula latera erant 0, 23 pollic.
ſuſtinuit
libras 23.
in Exper. CCXXV. parallelopipedum 12 pollices lon-
gum, cujus ſingula latera ſunt 0, 35 pollic.
ſuſtinuit libras 185. ut
igitur pateat Propoſitio, primum quæramus quantum reſiſtentiæ
habuiſſet parallelopipedum Experimenti CCXXII, ſi non fuiſſet
18 pollic.
ſed tantum 12 pollicum, quæ eſt longitudo Ligni ex
Experimento CCXXV.
quia ſecundum Propoſitionem præceden-
tem reſiſtentia ejuſdem parallelopipedi eſt in ratione duplicata in-
verſa longitudinis, erit 144, quadratum longitudinis 12 pollic.
,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index