Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of handwritten notes

< >
[Handwritten note 1]
< >
page |< < (42) of 376 > >|
6842M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA veniorum vacuitates occupans, ferveſcit et eſſicit ea ſuis ardentia corpori-
bus ſimilia.
Sunt vero item lapicidinae complures in ſinibus Tarquinien-
ſium, quae dicuntur Anitianae, colore quidem, quemadmodum Albanae, qua-
rum officinae maxime ſunt circa lacum Vulſinienſem, item praefectura
Statonienſi.
Eae autem habent inſinitas virtutes: neque enim his gelici-
diorum tempeſtas, neque tactus ignis poteſt nocere;
ſed ſunt ſirmae et
ad vetuſtatem ideo permanentes;
quod parum habent e naturae mixtio-
ne aëris et ignis, humoris autem temperate, plurimumque terreni:
ita
ſpiſſis compactionibus ſolidatae neque ab tempeſtatibus neque ab ignis
vehementia nocentur.
Id autem maxime judicare licet e monumentis,
quae ſunt circa municipium Ferentis ex his facta lapicidinis;
namque ha-
bent et ſtatuas amplas ſactas egregie, et minora ſigilla, ſloreſque et a-
canthos eleganter ſcalptos, quae cum ſint vetuſta, ſic apparent recentia,
uti ſi ſint modo facta.
Non minus etiam fabri aerarii de his lapicidinis
in aeris ſlatura ſormas habent comparatas, et ex his ad aes ſundendum
maximas utilitates, quae ſi prope Urbem eſſent, dignum eſſet, ut ex his
officinis omnia opera perficerentur.
Cum ergo propter propinquitatem
neceſſitas cogat ex rubris lapicidinis, et Allienſibus, et quae ſunt Urbi pro-
ximae, copiis uti, ſi qui voluerint ſine vitiis perficere, ita erit praeparan-
dum.
Cum aedificandum fuerit, ante biennium ea ſaxa non hieme, ſed
aeſtate eximantur, et jacentia permaneant in locis patentibus:
quae
autem a tempeſtatibus eo biennio tacta laeſa fuerint, ea in ſundamenta
conjiciantur:
cetera quae non erunt vitiata, ab natura rerum probata, du-
rare poterunt ſupra terram aedificata:
nec ſolum ea in quadratis lapidi-
bus ſunt obſervanda, ſed etiam in caementitiis ſtructuris.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index