Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 203 > >|
1aer per foramen M ingredietur. Atque hoc vsque eò fiet, quoad vitreum
operculum repletum fuerit.
Oportebit autem loca AD, CB, EF, inter
ſe æqualia eſſe, vt ad invicem & aër, & humidum transferantur.
Quan­
do autem vas CB exinanitum fuertt, & conſtiterit aër is continuitas,
rurſus ex vitreo operculo aqua in vas AD deferetur, aëre per canalem
N, & per GH tubum in vitreum operculum ingrediente, qui verò
eſt in vase AD aër per foramen M excedet.
15[Figure 15]
Ita Hero; ſed errat autipſe, aut eius interpres: debete­
nim canalis N deſcendere infra vas perpendiculariter ad tantam
profunditatem, quanta eſt longitudo KL, vt attrahatur tota a­
qua vaſis AD; alioquin poſtquam effluxerit aliquantulum a­
quæ ex canali N, traxeritque aliquantulum aëris ex cylindro
EF, & aquæ ex vaſe AD, ceſſabit omnino aquæ fluxus, ob de­
fectum perpendiculi æqualis perpendiculo KL, ſaltem ab ſu­
prema ſuperficie aquæ vaſis AD, vſque ad orificium K tubi
prædict KL.
Qui defectus ſi ſuppleatur, ſequetur effectus deſide­
ratus.
Porta tamen loco citato, occaſione huius Heronianæ
induſtriæ, alium excogita vit modum elevandi vi attractiva ex
inferiori ad ſuperius vas aquam: quem legere poteris apud ipsum.
§. VIII.
Alius Heronis error in elevanda aqua
vi attractiva.
ALium errorem committit Hero lib. cit. de Spiritalibus cap. 5.

ſi tamen & hic non eſt adſcribendus interpreti.
Docere
vult Hero modum elevandi atque attrahendi humidum ex vaſe
per ſiphonem inverſum, cuius vnum crus ſit humido immerſum,
alterum extra vas promineat, non attrahendo prius per os no­
ſtrum aërem ex ſiphone, ſed appendendo vas quodpiam aquâ
plenum: Sic ergo diſcurrit.
Error alius
Heronis.
Sit ſmerismation aliquod, cuius maſculum quidem apponatur
extrinſeco ſiphonis cruri, ita vt per ipſum fluat, ſitque TV; famina ve-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index