Buonamici, Francesco, De motu libri X

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
< >
page |< < of 1055 > >|
1ſubalternis accipiunt, facilè negare poſſent omnes eas conditiones in phyſica reperiri. Conſimili

ratione qui defendunt rationem ſubalternæ poſitam eſſe in eo quòd vna rem ſimpliciter tractet,
altera cum habitudine ad opus & actionem; quia dicerent tres eſſe ſcientiam contemplantes inter
ſe diſtinctas; quippe quæ proprium genus habeant & ex propriis ſuis ipſarum principiis quoque
procedant.
Atqui non deſunt rationes quæ affinitatem ſubalternationis inter vtraſque interce­

dere perſuadeant.
Primum. Quoniam vbi fit tranſitus de genere in genus ibi adeſt ſubalterna­
tionis affinitas.
Sed fit tranſitus à prima philoſophia ad phyſicen. Et gradus igitur ſubalternatio­
nis extat in phyſica & prima philoſophia.
Nam tum fit tranſitus, vbi propoſitio ſuperioris ſcien­
tiæ re ſumatur in inferiore.
id verò in phyſicis euenit. Siquidem Ariſtoteles primo de cœlo pro­
baturus æternum fieri non poſſe quod caducum eſt.
ita conſtruit argumentationem. Non poteſt

idem ſimul eſſe & non eſſe.
Nullum igitur mortale perpetuum effici poteſt. Attamen antecedens
accipitur à primo philoſopho.
a Rurſus docet Ariſtoteles nullam ſcientiam excepta prima phi­

loſophia, quærere poſsit, ſit'ne ſuum ſubiectum.
quia non poteſt mentionem facere ſimpliciter
de ipſo quid eſt.
b Soli autem primo philoſopho id præſtare licet. Et ſolus igitur ſuppeditabit


principia reliquis, & ſubiectum & quid eſt ipſius.
Vltimò Ariſtoteles oſtendit primam philoſo­
phiam ſpectare ſumma principia & cauſſas potiſsimas.
c Ergo etiam erit maximè ſcientia, & po­


terit reddere rationem principiorum quæ in aliis ſcientiis aſſumuntur.
Quòd ſi ex his conuinci­
tur gradus & affinitas ſubalternationis, profectò prima philoſophia ſubalternans erit, phyſica

ſubalterna.
Verumenimuerò ſi noſtra ſententia defendi poteſt, vt opinamur, eam ſcilicet eſſe ra­
tionem ſubalternationis, cum altera docet, cur ſit id quod altera eſſe nouit, prima illa ratio nihil
officeret.
Neque enim propoſitiones iſtæ communiſsimæ rationem cauſſæ continent, ſed notifi­
cationis duntaxat.
Sed vt cęteris qui de ſubalternarum conditionibus aliter ſentiunt, opem fera­
mus; nullam eſſe vim dicimus eius quod opponitur.
Neque enim ille tranſitus eſſet, ſed aſſum­
ptio principij communiſsimi ſecundum analogiam, vt noſti ex Analyticis.
hoc enim commune.
De quolibet verum eſſe aſſerere, aut negare, dum confertur in demonſtrationem, non accipitur
vt ſeruat ſuam communitatem, ſed quantum opus eſt ſolùm, & pro ratione materiæ ſubiectæ.
Vt verò cętera tolli queant, monebimus antè geminum ordinem in ſcientiis obſeruari, alterum
quidem naturæ, atque alterum mentis.
Ordo quidem naturæ multiplex eſt, de quo nos aliquid
poſtea.
Sed intereà quantum ſpectat ad rem noſtram, vbi de ſcientiarum gradibus agimus, qua­
tenus mutuas ſibi operas præſtant in fide facienda duplex eſt, alter qui à finis natura deducitur,

atque alter qui pendet ex ordine materiæ ſubiectæ.
à finis autem natura deducitur ordo earum
quæ ita ſe habent, vt miniſtræ ad Architectonicas, vt vocat Ariſtoteles, ſint vt Plato ἡγεμονικὰς,
ideſt, præcipuas & duces.
ab ordine ſubiectæ materiæ ſumitur earum ordo quarum vna eſt
ὑπὰλληλος, ideſt ſubalterna, altera ſubalternans.
Ordo mentis in eo poſitus eſt, vt vna quoddam
ſimplex conſideret, altera illi aliquid adiiciat.
vtputa mathematica ſpectat quantum ſimpliciter,
at phyſica quantum in materia.
In hoc ſanè ordine d quicquid in ſimpliciore abſurdum eſt, &

per naturalia pertinet: non autem contrà.
Sed hoc ordine dimiſſo ad cuius plenam intelligentiam
multa ſubiicere oportebit, de ordine naturæ diſſeramus.
Et ſanè magnum diſcrimen inter Archi­
tectonicas & ſubalternantes intercedit.
Quandò ſubalternans præbet cauſſas & principia. nec vn­
quam in oculis eſt ſubalternæ, niſi aliquod è ſuis principiis ex ipſius manibus eripiatur.
Archite­
ctonicæ non eſt cauſſas afferre principiorum.
Neque enim neceſſe eſt miniſtras ex iis procedere
perpetuò, quæ demonſtrari poſsint; ſed poteſt habere ſua principia prorſus prima.
& hęc ſimpli­
citer ſcire poteſt, ſubalterna non item.
ſiquidem ſciamus, cùm habemus demonſtrationem. hæc
verò ex primis eſt.
atqui rerum naturalium prima quædam principia ſunt quæ nouit phyſicus, &
mathematicus habet ſua principia quæ in alia ſuperiora neutiquam reſolui queunt.
Rurſus ſub­

alternans ea conſiderat quæ ſunt natura priora; non item Architectonicus.
Neque enim ens,
quod à primo philoſopho conſideratur, quem facimus Architectonicum, natura prius eſt, quàm
ens naturale, ſed ſi prius, ratione ſola prius eſt.
Docet Architectonicus quid tractandum & qua­
tenus, quo ordine & via diſponendum: e nihil de his ſubalternans. & ſemper in oculis geritur

Architecton.
Nam miniſtræ quicquid agunt, ſic agunt, vt ad eum finem perueniant. Architecton
autem quia conſiderat finem (ab eius autem ingenio naſcitur, vt cęteris ſua cuiuſque officia præ­
ſcribantur) ſingula pro ſui finis adeptione diſponit.
Subalternans mea quidem ſententia, cùm
doceat cur ſit & rem ſimpliciter animaduertat, eſt contemplator.
Architecton item numeratur
in artificibus.
Nunc dicimus inter primam philoſophiam & reliquas ſcientias exiſtere ordinem
Architectonicę & miniſtræ, non autem ſubalternantis & ſubalternæ.
Cùm enim conſideret ens
ſub communi notione entis, ſit verò ſeparatum vel re ipſa vt mentes beatiſsimæ, vel ſecundum
rationem, quod dici ſolet per indifferentiam.
finis verò intelligentiæ noſtræ ſint beatiſsimæ men­
tes, omnia docendo huc dirigere oportet, vt earum notitiam aſſequi poſsimus.
Itaque mathema­
tici nos aſſue faciunt abſtractioni, cuius beneficio, iam aliquid de ingenio rerum verè ſeparatarum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index