Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
< >
page |< < of 75 > >|
1nonæ, & quando ſecat eam, ſemper ſecat eam in capitibus ca­
pricorni
, & cancri octauæ.
nam hæc duo puncta eclipticæ octa
ſphæræ, uidelicet capita cancri, & capricorni octauæ utrin
que
à capitibus cancri, & capricorni nonæ recedunt per quan
titatem
IX grad. & reuertuntur; & in tali eorum motu ſemper
circumferentiæ
eclipticæ nonæ cohærent, & nuſquam ab ea re­
cedunt
à capitibus cancri, & capricorni, quæ quantitate IX
grad
. ut dictum eſt, recedunt.
Purbachus autem dixit capita
cancri
, & capricorni octauæ recedere ab ecliptica nonæ ſphæ­
, & deſcribere quaſdam figuras connidatas utrunque à ca­
pitibus
cancri, & capricorni, quæ habentes pro baſilias curuas,
quod
non uidetur mihi eſſe uerum: quia ex quo puncto ecli­
pticæ
octauæ ſphæræ, quæ incipiunt recedere ab ecliptica no­
, ſunt capita arietis, & libræ octauæ ſphæræ.
uidetur, quòd ip
ſa
debeant eſſe puncta maximæ latitudinis eclipticæ octauæ ſphæ
ab ecliptica nonæ: cum autem à puncto maximæ latitudinis
duorum
circulorum maiorum ſe inuicem ſecantium ad utraſ­
que
ſectiones ſit quarta circuli à capitibus arietis, & libræ octa
ſphæræ ad utraſque ſectiones ſemper erit quarta circuli;
ſed
à capitibus arietis, & libræ octauæ ſphæræ ad capita cancri,
& capricorni, eiuſdem ſunt quarta eclipticæ octauæ.
ergo ſectio
eclipticarum
ſemper erit in capite cancri, & capricorni octauæ,
ut
bene dixit Thebit.
& etiam hoc conſidero, unde fit, quòd
quando
unus dictorum punctorum duorum eclipticæ octauæ
ſphæræ
, quæ principia arietis, & libræ eiuſdem uocantur, eſt im
mediate
ſui circuli parui meridiana ab ecliptica nonæ ſphæræ:
alter
eſt immediate ſui circuli parui ſeptentrionalis eclipticæ
etiam
octauæ ſphæræ, quando ſecatur ab ecliptica nonæ, ſem­
per
ſecatur ab ea in partes æquales, uidelicet in duas medieta­
tes
: & quando ipſa ſecat circulos paruos, portiones circulo­
rum
paruorum ſectæ ab ea ſunt alternatim æquales, uidelicet
portio
ſeptentrionalis unius eorum eſt æqualis meridionali alteri­
us
: & meridionalis illius ſeptentrionali alterius.
uelocitas autem
motus
uniuſcuiuſque duorum capitum, uidelicet arietis, &
libræ
octauæ ſphæræ in circumferentiis duorum circulo­
rum
paruorum eſt iſta, uidelicet quilibet duorum punctorum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index