Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
51 39
52 40
53 41
54 42
55 43
56 44
57 45
58 46
59 47
60 48
61 49
62 50
63 51
64 52
65 53
66 54
67 55
68 56
69 57
70 58
71 59
72 60
73 61
74 62
75 63
76 64
77 65
78 66
79 67
80 68
< >
page |< < (56) of 672 > >|
6856Diſſertatio Tertia. perinde ac ſi immitteretur in vas firmiorum laterum: ita quoquè
circunfluus
aër craſſior aliquatenus reſiſtit, ne veſicæ latera exten-
dantur
, ideoque comprimitur ingeſtus aër;
qui poſtmodum in
aëre
raro, minuſque reſiſtente dilatari poteſt.
His & ſimilibus
non
videtur operæ pretium immorari.
Vnum ſupereſt, quod ali-
quâ
indigeat explicatione.
In ſiphonem æqualium crurum vtrâ-
que
extremitate hiantem infundunt Mercurium, non tamen omni-
no
implent;
& quia ſe Mercurius æqualiter librat, æqualis aë-
ris
portio hinc &
hinc ſiphonem replet. Appoſitis vtrique oſculo
digitis
inuertitur ſiphon, &
aër in ſuperiorem ſiphonis curuatu-
ram
ſe recipit:
Tum oſcula immerguntur Mercurio ſubiectorum
ſingulis
vaſorum, atque amotis digitis deſcendit in vaſa pars Mer-
curij
, pars in vtroque crure altitudinem habens æqualem ſuſpen-
ſa
manet.
Firmatur ſiphon immotus, & alterutrum vasita at-
tollitur
, vt illud ſiphonis crus immergatur profundius:
tunc in
crure
illo attollitur Mercurius, ſed tantundem in reliquo crure
deprimitur
.
At ſi hæc eadem præſtiteris ſiphone eodem prorſus
pleno
Mercurij, omni aëre excluſo, ſiquidem crura ponuntur lon-
giora
digitis 30, deſcendit vtrinque Mercurius ad ſtatam altitudi-
nem
:
verùm ſi vas alteri cruri ſubiectum attollatur aut deprima-
tur
, attollitur quidem aut deprimitur ibi Mercurius, ſed in altero
crure
immotus manet, quaſi cum illo nihil habens commercij.
Quando aër intercipitur inter duos illos Mercurij cylindros, aiunt
eſſe
non vt eorum nexum, ſed vt impedimentum, ne ad ſe viciſ-
ſim
proximè accedant, adeòque, dum cylinder vnus Mercurij à
ſuo
cylindro aërio attollitur, ab hoc vrgeri aërem intermedium,
vt
reliquus deprimatur.
At cùm nihil aëris in ſiphonem admiſſum
fuit
, cylindri illi Mercuriales nihil habent intermedium, quod
vrgeant
, ſed ſinguli ſuſtinentur à ſuo aërio cylindro exteriùs
premente
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index