Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
< >
page |< < of 75 > >|
1nonæ, & quando ſecat eam, ſemper ſecat eam in capitibus ca­
pricorni, & cancri octauæ.
nam hæc duo puncta eclipticæ octa
uæ ſphæræ, uidelicet capita cancri, & capricorni octauæ utrin
que à capitibus cancri, & capricorni nonæ recedunt per quan
titatem IX grad. & reuertuntur; & in tali eorum motu ſemper
circumferentiæ eclipticæ nonæ cohærent, & nuſquam ab ea re­
cedunt à capitibus cancri, & capricorni, quæ quantitate IX
grad. ut dictum eſt, recedunt.
Purbachus autem dixit capita
cancri, & capricorni octauæ recedere ab ecliptica nonæ ſphæ­
ræ, & deſcribere quaſdam figuras connidatas utrunque à ca­
pitibus cancri, & capricorni, quæ habentes pro baſilias curuas,
quod non uidetur mihi eſſe uerum: quia ex quo puncto ecli­
pticæ octauæ ſphæræ, quæ incipiunt recedere ab ecliptica no­
næ, ſunt capita arietis, & libræ octauæ ſphæræ.
uidetur, quòd ip
ſa debeant eſſe puncta maximæ latitudinis eclipticæ octauæ ſphæ
ræ ab ecliptica nonæ: cum autem à puncto maximæ latitudinis
duorum circulorum maiorum ſe inuicem ſecantium ad utraſ­
que ſectiones ſit quarta circuli à capitibus arietis, & libræ octa
uæ ſphæræ ad utraſque ſectiones ſemper erit quarta circuli;
ſed à capitibus arietis, & libræ octauæ ſphæræ ad capita cancri,
& capricorni, eiuſdem ſunt quarta eclipticæ octauæ.
ergo ſectio
eclipticarum ſemper erit in capite cancri, & capricorni octauæ,
ut bene dixit Thebit.
& etiam hoc conſidero, unde fit, quòd
quando unus dictorum punctorum duorum eclipticæ octauæ
ſphæræ, quæ principia arietis, & libræ eiuſdem uocantur, eſt im
mediate ſui circuli parui meridiana ab ecliptica nonæ ſphæræ:
alter eſt immediate ſui circuli parui ſeptentrionalis eclipticæ
etiam octauæ ſphæræ, quando ſecatur ab ecliptica nonæ, ſem­
per ſecatur ab ea in partes æquales, uidelicet in duas medieta­
tes: & quando ipſa ſecat circulos paruos, portiones circulo­
rum paruorum ſectæ ab ea ſunt alternatim æquales, uidelicet
portio ſeptentrionalis unius eorum eſt æqualis meridionali alteri­
us: & meridionalis illius ſeptentrionali alterius.
uelocitas autem
motus uniuſcuiuſque duorum capitum, uidelicet arietis, &
libræ octauæ ſphæræ in circumferentiis duorum circulo­
rum paruorum eſt iſta, uidelicet quilibet duorum punctorum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index