DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 207 > >|
1æqualiter diſtantia; ſiquidem oſtenſum eſt ST TV VX inter­
ſe æquales eſſe.
Eodemquè modo oſtendetur XZ ZM cæteris
æquales eſſe. & ſunt magnitudines STVXZM numero pares,
cùm ſectiones totius LK, ( in quibus inſunt) ipſi N æquales
ſint inter ſe ęquales, & numero pares.
cùm oſtenſum ſit ſectio
nes in LG, & in Gk exiſtentes numero pares eſſe. conſtat magni­
tudinis ex omnibus STVXZM magnitudinibus compoſitæ centrum
grauitatis eſſe medietatem restæ lineæ, in qua centra grauitatis magnitu
dinum habentur.
Ita〈que〉 cùm LE ſit æqualis C D, EC verò ipſi Dk,
tota LC æqualis erit CK. cùm autem ſint LHDK æquales; ſi­
quidem ſunt eidem N æquales, & harum medietates, hoc eſt
LS ipſi MK ęqualis erit.
& ob id SC ipſi CM eſt æqualis.
at verò linea SM magnitudinum centra grauitatis coniungit,
ergo magnitudinis ex omnibus STVXZM magnitudinibus compoſi
tæcentrum grauitatis est punctum C. Quare loco magnitudinum
STVX, poſito centro grauitatis A ad E, B verò loco ipſarum
ZM poſito ad D, erit punctum C grauitatis centrum ma­
gnitudinis ex vtriſ〈que〉 magnitudinibus AB compoſitæ.
ac
prop terea ex puncto C æ〈que〉ponderabunt. ergo magnitudines AB
ex diſtantijs DC CE, quę permutatim eandem habent pro.
portionem, vt grauitates, ę〈que〉ponderant.
quod demonſtrare
oportebat.
ex 3 de­
cimi.
11 quinti.
cor. 4. quin
ti.
22. quinti.
iemme.
ex 2. cor.
lemma.
2.cor. quin
tæ huius.
*
39[Figure 39] 40[Figure 40]
SCHOLIVM.
Circa finem Gręcus codex habet, τα κέντ<10>α τῶν μέσων μεγεθῶν,
quaſi dicat, centrum grauitatis magnitudinis ex omnibus
magnitudinibus STVXZM compoſitę medietatem eſſe rectę
lineę VX, quę centra mediarum magnitudinum VX coniun
git; quòd cùm ſint omnes magnitudines numero pares; itidem
eſſet punctum C, & quamuis hoc ſit verum, non tamen ad hoc
reſpexit Archimedes duabus de cauſis. Nanin ſecudo corollario
pręcedentis oſtendit centrum grauitatis omnium magnitu­
dinum eſſe medietatem rectę lineę, quę grauitatis centra om­
nia coniungit.
Deinde concludere volens punctum C centrum
eſſe grauitatis omnium magnitudinum, ſtatim inquit hoc ſe
qui, quia LC eſt ipſi CK ęqualis, quę ſunt medietates totius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index