Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (31) of 525 > >|
6831Ioan. de Sacro Boſco. eſementis, & in eadẽ reſoluuntur. Id vero, quod additur. [quæ in partes diuer-
ſarum, &
c. ] deſumptum eſt ex 5. lib. Metaph. cap. 3. ſigniſicatq́ue elementa non
reſolui in res diuerſarum formarũ, quo pacto mixta reſoluuntur in elementa:
Vel ſignificat, in diuiſione elementorum non poſſe aſſignari partes diſſimila-
res, cum ſint corpora Homogenea, ideſt, ſimilis generis, rationisve.
quo pacto
alia corpora diuiduntur in partes diſſimilares, cum ſint Heterogenea, id eſt,
11Mixtorum
quinque ge
nera.
alterius ſeu diuerſi generis, rationisve.
Pro eo denique, quod ſequitur [ex quo
rum commixtione, &
c. ] id tantum ſciendum eſt, quinque eſſe mixtorum genera,
quæ ex diuerſa elementorum miſcibilium proportione interſe, contempera-
mentoq́ue proueniunt.
Io primo, & inſimo gradu ſunt illa mixta, quę dici ſo-
lent a philoſophis mixta imperfecta, appellanturq́ue impreſſiones Meteorolo
gicę, quia in ſublimifiunt, ut ſunt pluuię, grando, nix, tonitrua, fulgur, &
cęte
ra huiuſmodi.
In ſecundo gradu ſunt lapides, mineralia, & corpora foſſilia, quę
mixta inanimata uocantur:
In tertio gradu ſunt uegetabilia, ut planta anima-
lia:
In quinto denique, & ſupremo gradu homines continentur.
22Elemẽtor@
figuræ.
Qvinto oſtendit figuras elementorum dicens, unumquodque trium
elementorum orbiculariter circundare terram, ita ut ignis ambiat circulari-
ter aerem, aer aquam &
terram: Et quoniam aer debebat circundare aquam,
&
aqua terram, cuius contrarium cernimus; Aqua enim non totam terram,
circumit, ſed duo hęc elementa, nempe terra &
aqua unum efficiunt globum
ut paulo poſt oſtendemus;
Affert duas cauſas, cur aqua totam terram non am-
biat, quarum prima efficiens eſt &
naturalis, nempe ſiccitas terrę, quę con-
tinue, inquit, in humidum aqueum agens aquam diminuit, aut ſaltem reſi-
ſit, ne totam terram operiat orbemq́;
perficiat. Verum hæc cauſa ualde ineffi-
cax exiſtit?
Quomodo enim tanta eſſe poteſt terrę ſiccitas, ut tanto elemen-
to aquæ ualeat reſiſtere, præſertim potentiori, &
ſuperiori ſe ſuapte natura?
Immo & cum experientia pugnat, ſiccitatẽ à ſe humorem propellere, cum po-
tius illum corripiat, &
attrahat, ut cernimus in cineribus, & alijs huiuſmodi
rebus ſiccis.
Secunda cauſa finalis eſt, & ſupernaturalis, Diuina ſcilicet pro-
uidentia.
Deus enim, ut in Geneſi legitur, aquas terra ſegregauit ad quorun-
dam animalium vitam tuendam.
Antequam enim Deus Opt. Max. dixiſſet, Con
gregentur aquæ in locum unum, circundabat aqua, ſecundum Theologos, to-
tam terram;
luſſu autem Dei receſſit aqua, & apparuit arida. Quo autem mo-
33Variæ ſen-
tentiæ quo
pacto aqua
à terra re-
ceſſerit, ur
apparere@
arida.
do id iuſſu Dei factũ ſit, uariæ extant ſententiæ.
Quidam em̃ dicunt, Terram
in ſuo quidẽ loco permanſiſſe, Aquam uero ſupra terram eſſe eleuatam, ita vt
ſi deflueret, totam iterum terrã cooperiret:
Neque vero, cur nunc nõ defluat,
terramq́;
operiat, inter eos conuenit. Multi enim exiſtimant, miraculo, & po-
tentia Dei fieri, ne aqua deflluens orbem terrarum cooperiat, In q́ua ſententia
uidetur etiam eſſe B.
Hieron. motus auctoritate ſcripturæ. Dicitur enim Pro-
uerb.
8. & Pſal. 103. Deum aquis terminum poſuiſſe, quem non tranſirent.
Alij uero nolentes concedere hoc continuum miraculum, ridiculam prorſus
&
nullius momenti cauſam adducunt. Dicunt enim circa polum arcticum eſ-
ſe ſtellas quaſdam, nimirum in Vrſa, Dracone, &
c. tantæ efficacitatis, & uirtutis
in hæc inferiora, ut ab hac parte terræ habitabili in Septentionem uergente
Oceanum propellant, &
coerceant, ne iterum terram obruat. Alij arbitrantes
multo maiorem eſſe quantitatem aquæ, quàm terræ, dicunt, Aquam ob ingen
tem ſui molem propellere grauitate ſua terram extralocum ſuum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index