Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae
page |< < of 334 > >|
1genter erit advertenda, fuſiuſque infrà exponetur a.
XXXIX.
Altera lex naturae:
quòd omnis motus ex
ſe ipſo ſit rectus; &
ideò quae circulariter
moventur, tendere
ſemper ut recedankt ¬à
centro circuli quem
deſcribunt.
20
25
30
5
10
15
20
25
30

Tertia lex naturae haec eſt: ubi corpus quod move­
tur alteri occurrit, ſi minorem habeat vim ad pergen­
dum ſecundùm lineam rectam, quàm hoc alterum ad
ei reſiſtendum, tunc deflectitur in aliam partem, &
motum ſuum retinendo ſolam motús determinationem
amittit; ſi verò habeat majorem, tunc alterum corpus
ſecum movet, ac quantum ei dat de ſuo motu, tantun­
dem perdit.
Ita experimur dura quaelibet corpora pro­
jecta, cúm in aliud durum corpus impingunt, non ideò
à motu ceſſare, ſed verſus contrariam partem reflecti;
contrà verò, cúm occurrunt corpori molli, quia facilè
in illud motum omnem ſuum tranſmittunt, ideò ſtatim
ad quietem reduci.
Atque omnes cauſae particulares
mutationum, quae corporibus ſunt;
accidunt, in hac tertiâ
lege continentur, ſaltem eá quae ipſae corporea ſunt;
an enim, & qualem, mentes humanae vel Angelicá vim
habeant corpora movendi, non jam inquirimus, ſed ad
tractationem de homine reſervamus b.
5XL.
Tertia lex: quòd unum
corpus, alteri fortio­
ri occurrendo, nihil
amittat de ſuo motu;
occurrendo verò mi­
nùs forti, tantum
amittat, quantum in
illud transfert.
5
10
15

Demoniſtratur autem prior pars hujus legis, ex eo
quòd differentia ſit inter motum in ſe ſpectatum &
ipſius determinationem verſus certam partem, quâ ſit
ut iſta determinatio poſſit mutari, motu integro rema­
nente.
Cúm enim, ut antè dictum eſt, unaquaeque res,
non compoſita, ſed ſimplex, qualis eſt motus, ſemper
eſſe perſeveret, quamdiu à nullâ cauſà externâ deſtrui­
tur; & in occurſu duri corporis, appareat quidem cauſa
quae impediat, ne motus alterius corporis, cui occur­
rit, maneat determinatus verſus eandem partem; non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index