Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1ſeu rugas, aqua ſubire non poſſit, aut ſi reverà ſubeat, ſtatim effluar, in
pennis avium aquatilium v.g. Anſerum, Anatum, aliarumque ſimilium,
hoc ipſum obſervamus, immo in multis foliis, vt braſſicæ, in quibus hu­
juſmodi aquæ guttulæ, quaſi totidem liquatas gemmas, poſt pluviæ vel
roris lapſum ſæpè vidiſti; quia ſcilicet laxioribus rugis ſeu ſtriis in longum
& rectam lineam ductis conſtant, per quas aqua ſtatim deſcendit, atque
effluit, niſi aliqua foſſula inſit, in qua major gutta ex reliquis longè mi­
noribus eò per rugam declivem confluentibus, componitur; in ſuperficie
butyri rectas huiuſmodi ſtrias tantùm non videmus; nec fortè mirum; nempe
vliginoſa ex multis filaminibus conſtant; fila autem in longum ducuntur;
iunge ſimul multas acus, & aliquid fortè ſimile aſpicies; cur verò guttæ
illæ majores in iis foſſulis tornatæ deinde non cadant, etiam ſi vas vnctum,
cui adhærent, everſo ſitu ſtatuatur, eadem ratio eſt, propter quam naſo, pa­
leæ, ligno, aliíſque corporum extremitatibus gutta adhæret, ac de illis pen­
det quam certè hoc loco explicare non poſſum, cùm inde vaſtiſſimus allis
experimentis ad ſuas veras cauſas phyſicas reducendis campus ape­
riatur.
Auguſtin. Auguror rem gratiſſimam fore, & fortè altero congreſſu dignam,
quandoquidem tam latè patere dictitas; ſed ad propoſitum, qùæſo, redea­
mus: Conſtat igitur, illum terræ globum verſum iri, licèt aqua circum­
poſita nullo modo moveretur; huc enim faciunt duo illa tua principia,
quæ libenter admitto, vtpote quæ cum experimentis mirabiliter conſen­
tiant; ſi verò terræ globum conſideremus, provt modò eſt, & aquarum
congeries ſtagnat in vaſtiſſimis illis terrarum conchis; ſi terræ glo­
bus volvatur, nunquid non ſuo motu aqueam illam molem ſecum abri­
piet?
Antim. Abripiet ſanè majorem partem, eam ſcilicet, quàm arctiùs
ſuis brachiis ſtringit, & quæ à ſuperficie conchæ introrſum ſatis ſuperque
diſtat; huc facerent exempla concharum, quibus vulgò vtimur; ſed ne
dicta repetam, libens omitto, atque ſuppono.
Vt vt ſit, ſi motum orbis conſide­
remus haud dubiè facilior eſt ſi aliqua portio aquæ retroagatur, ea ſcilicet,
quæ à ſuperficie parum diſtat, cum tantula elevatione, ratione cujus in ſu­
perficiem oppoſitam excurrit, & in litora occidua deinde impingi, ſeu po­
tiùs elevari, excurrere & in litus impingi videtur, eo quippe litus ipſum fer­
tur, & in aquam vel immobilem vel tardiorem impingitur, nempe quoad
effectum & phænomerum perinde eſt, ſive caput in ſaxum, five ſaxum in ca­
put incurrat: hoc autem potiori iure in terræ globo duplici illo motu, de
quo jam ſupra, locum habet, nempe à puncto H ad E creſcit motus per HE,
non tantùm ratione motus orbis, verùm etiam motus centri; idque per cre­
menta majora & majora, vt iam oſtendi; Igitur, aqua, iuxta ſuperficiem ſal­
tem tantulùm ex currit in partem oppoſitam, ſcilicet in occaſum, ſi enim hoc
fiat, motu æquali ſuppoſito, potiori iure ſuppoſito inæquali, ac ſemper creſ­
cente: itaque ex iis.
quæ diximus huc vſque, nec non meo judicio probavimus,
facilè defini: i poſſet æſtus marini ratio, in dicta hypotheſi ; nempe aqua
à puncto E ad punctum I, id eſt à media nocte ad Solis Ortum (ſup-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index