Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 110 > >|
1
PROP. XVII. THEOR. XIII.
IIſdem manentibus. Dico triangula ACB, LHM eſſę
ſimilia.
Sunt enim parallelæ &c. interſe tam rectæ CB,
ML, quàm CA, MH; ideo anguli ACB, HML interſe
æquabuntur, & ſunt circa eos proportionalia latera, nem.
pe BC ad CA, vt LM, MH; ergo conſtat propoſitum.
Corollarium.
Simul conſtat rectas AB, LH interſe æquidiſtare.
PROP. XVIII. THEOR. XIV.
IIſdem vt ſupra manentibus, ita tamen vt ACD ſit an­
gulus rectus (ſic enim DC perpendicularis erit duabus
AC, CB) Dico ſolidum huiuſmodi ad priſma, cuius baſis
ABC, & altitudo CD eandem habere rationem, quam ſo­
lidum rotundum ortum ex rotatione figuræ CAD circą
axem CD ad cylindrum genitum ex conuerſione rectan­
guli AC in CD circa eundem axem.
Tab. 6. Fig. 8.
Compleatur ipſum priſma, & ſit quidem AQDPBC,
quod ſecetur vnà cum propoſito ſolido per quoduis pla­
num baſi ACB æquidiſtans: fiet in priſmate ſectio trian­
gulum OMN ſimile, æqualeque ipſi ACB, & in altero ſo­
lido triangulum LHM eidem ACB ſimile.
Triangulum
ACB priſmatis ad triangulum idem ſolido propoſito com­
mune, eſt vt circulus radio CA deſcriptus ad circulum
eundem; Item triangulum NOM ſectio priſmatis eſt ad
triangulum LHM ſectionem propoſiti ſolidi, vt circulus ex
radio MO deſcriptus ad circulum radio MH.
Cum dein­
de idem dicatur de alijs omnibus ſectionibus priſmatis, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index