Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 145 > >|
1efc, nimirum rectus, maior eſt angulo incidentiæ dcf; motus
trianguli in eo ſitu ad angulos reflectit inæquales.
THEOREMA X.
Si motus Quadrati obliquè, huius autem diameter ad angulos re­
ctos ſecet planum; ad angulos æquales reflectit.
Motus Quadrati abcd ſecet obliquè planum el, diameter
verò ag ad angulos rectos: dico motum reflexum ab hoc pla­
no angulum conſtituere æqualem angulo incidentiæ.
Sit enim
ap hypomochlij, & gh linea ad eam perpendicularis: eritque
ex iam demonſtratis quadratum hg motus centri, & ah eiuſdem
plaga.
Et quia percuſsic in ag, erit motus reflexus in eadem
hneâ ag: motus autem centri in lineâ plano el parallelâ. quòd
ſi itaque fiat ut ah ad hg, ita af ad ak, erit motus medius ai, & an­
gulus reflexionis iak: quem dico eſſe æqualem angulo eap.
Quia enim diameter ag ſecat planum in a ad angulos rectos;
erit angulus eag æqualis angulo kag. ſunt auté per conſtructio­
nem ſimilia triangula gha. afi; & angulus gah æqualis angu­
lo fai; igitur angulus reliquus eap eſt æqualis angulo reliquo
iak angulus nimirum incidentiæ angulo reflexionis:
28[Figure 28]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index