Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
< >
page |< < (663) of 795 > >|
680663CORPORUM FIRMORUM. vem memoratæque craſſitiei facile gravitatem ſibi impoſitam ferre
poſſe, cum tamen ſimul patet non eſſe Trabem erectam infiniti
roboris vel reſiſtentiæ.
Exigeret ordo, ut nunc agerem de Cohærentia corporum cavo-
rum.
quæ poteſt dupliciter conſiderari, 1°. quatenus corporibus
cavis vis externa applicatur.
2°. quatenus vis interna diſtendens agit,
cui laterum Cohærentia reſiſtit:
Primum caſum incepit conſiderare
Galilæus, quem ſecutus fuit Parentius, hujus errores annotans;
in hoc negotio mihi penitus ſatisfacere nondum potui, maluique
id differre in aliud tempus, luci publicæ expoſiturus tum Experi-
menta &
demonſtrationes, quæ Caput ſibi poſtulant novum, cum
clariſſime omnia intellexerim.
Alter caſus ſpectat tuborum firmi-
tates, qui fluidis impleti, ab eorum preſſionibus extrorſum ur-
gentur:
de his incepit agere Mariottus in Tractat de Mouvem: des
Eaux part.
5. diſcour. 2. tum Romerus in Diverſ Ouvrag. des
Meſſieurs de L’Acad.
Roy. pag. 516. quorum Experimenta cum
ſufficiant, hic tantum ſequi potero, atque uno alterove confir-
mare obſervato.
Compoſuit Mariottus Tympanum cylindricum A B X Z Tab.
XXVIII. fig. 5. cujus diameter baſeos & altitudo erat 1 pedis, am-
bæ baſes A B, X Z erant lamellæ cupreæ, quarum craſſities fuit
{1/12} pollicis;
ſuperficies autem cylindrica conſtabat ex lamina ferrea,
ſtanno obducta, quæ convoluta inſe, ſtanno etiam ſibi afferruminata
fuit, ut &
baſi ſuperiori A B, quam X Z inferiori, atque ut melius â
ferrumine teneretur, filum ferreum annuli inſtar convolutum,
tympani ſu eriorem partem in CD ambibat:
medio ſuperioris ba-
ſeos A B inſertus erat tubus G F ferreus ſtanno obductus, 50 pedes
altus, atque baſi A B afferruminatus:
impoſita baſi X Z tribus ful-
cris, impletum fuit tympanum &
tubus aquâ uſque ad ſummum,
a cujus preſſione baſes A B, X Z reddebantur convexæ;
præterea
ferrumen ſolvebatur prope G, ad longitudinem 4 pollicum, ef-
fluente aqua per hanc rimam:
refecto tubo, atque iterum impleto
aquâ, baſeos inferioris XZ ferrumen ruptum fuit.
Deinde aliud
Tympanum fabrefieri fecit, cujus extrema concludebantur a baſibus
AB, XZ, aliquouſque ad rectum angulum circumflexis, ita ut tym-
panum ab iis caperetur, quemadmodum capſulæ ab operculo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index