Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
< >
page |< < (664) of 795 > >|
681664INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM& ſimul Tubus F G productus fuit ad longitudinem 100 pedum: In
quo apparatu aquâ penitus repleto, tandem a parte inferiori fiſ-
ſura oriebatur ab S verſus R, quæ tranſverſe deinde ſerpebat ab R
verſus T, ferrumine interim partes bene tenente;
manſerat vero
apparatus integer tubo tantum ad 80 &
90 pedes uſque aquâ re-
pleto.
Ita quidem firmitatem ferri demonſtravit Mariottus, utinam ad-
didiſſet cujuſnam craſſitiei fuiſſet, nam omne ferrum ſtanno obdu-
ctum non eſt æque craſſum:
quia autem aquæ ductibus potius in-
ſerviunt tubi plumbei, Experimenta cum hiſce capta erunt majoris
utilitatis.
Confectum fuit Tympanum plumbeum, cujus diameter in me-
dio erat 1 pedis, altitudo 18 pollic.
ambo extrema ad ſe appropin-
quabant, ut modo diametrum 8 pollicum habuerint, quæ inſiſtebant
laminæ plumbeæ planæ:
ex medio ſuperioris exſurgebat tubus
plumbeus 100 pedes altus, omnis hic apparatus ferrumine conjun-
gebatur ſecum invicem, ferrumen latitudinem unius pollicis occu-
pabat, &
altitudinem 8 linearum: craſſities plumbi componentis
Tympanum ejuſque baſis erat 2 {1/2} linearum:
apparatus hic impletus
aqua uſque ad 100 pedes manſit integer, baſi tamen ſuperiori &

inferiori ſe incurvante ad altitudinem {1/2} pollicis;
tum medium
Tympani lima abraſum fuit ad altitudinem circiter 6 pollicum &

ad latitudinem 4 pollicum, craſſitie plumbi reducta ad 1 lineam,
vel paulo minus, oriebatur inflatio, findebatur plumbum ad lon-
gitudinem 3 pollicum, omni effluente per fiſſuram aqua:
adeoque
plumbum craſſitiei 2 {1/2} linearum firmitate ſuâ pluſquam ſufficit ad
preſſionem aquæ 100 pedes altæ perferendam in tubo diametri 1
pedis, hinc tuto ponitur craſſities {2/10} pollicis ſufficientis firmitatis.
Romerus memorat in Experimento Verſalleano Tubum plumbeum
diametri 16 pollicum, craſſitiei 6 {1/3} linearum, altitudinis 50 pedum
ſufficientem firmitatem habuiſſe ad aquæ preſſioni reſiſtendum,
quod mirum non eſt, nam ſecundum Experimentum Mariotti mo-
do allatum, craſſities 3 {1/3} linearum ſufficeret, imo minor adhuc:

Ex his Experimentis poterimus craſſities tuborum plumbeorum
facile determinare, ut habeant datam firmitatem, reſiſtantque
preſſionibus aquæ in data altitudine, nam demonſtratum eſt in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index