Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (44) of 760 > >|
68244ARIST. DE SEN. ET SEN. primunt conanturq́; nõ ultrà reminiſci, & potißimũ quos
atra bilis exercet, hos enim maximè phantaſmata mouent.
Cauſa uerò cur reminiſcentia in poteſtate eorũ non ſit, eſt:
quòd ſicut qui iaculatur emiſſum telũ non ultrà ſistere po-
teſt, ita qui reminiſci, &
uestigare aliquid contendit, neſcio
quid corporeũ mouet, cui affectio hæc conſignatur.
Maxi-
mè autẽ adagitari ſolent, quibus humoris copia circa ſen-
ſariam ſedem redundat:
non enim facilè tranquillatur motu
ſemel inito:
quouſq; id, quod quæritur, occurrat: & motio
ipſarecto inceſſu procedẽs ad metã uſq;
perueniat. Quam-
obrẽ &
metus, & iræ ſimulatq́; cõmotæ ſunt ſedari, quã-
libet repugnãtibus illis, non poſſunt, ſed eodẽ contranitun-
tur.
Atq; périnde euenit, atq; ijs qui paulò concitatius, uali-
diusq́;
nomina aliquot, orationeḿ ue recẽſuere, aut cãtionẽ
aliquam emodulati ſunt:
nam ubi ceſſarunt, iterum, etiam
inuitis, canere, ac loqui ſubit.
Cæterùm illi quibus ſuperio-
ra proportione reliqui corporis ſunt uasta, quiq́;
forma
pomilionis degenerant, minus memoria ualent, quàm qui
contrario ſunt habitu:
quòd ipſa ſentiendi uis pondere
grauiore opprimatur:
quodq́; nec initio inhærere, ac deſi-
ſtere formæ rerum poßint, ſed dißiliant, nec cùm reminiſci
uolunt, recto itinere ſequantur, reddanturq́;
. Sanè impen-
dio pueri, &
admodum ſenes, immemores ſunt, propter
motum quem ſustinent:
nam hi, ualde minuuntur: illi uerò
magnum ſubeunt incrementum:
adde etiam quòd uſque ad
ætatem prouectam, ſimiles nanis ſunt.
Ergo quid ſit me-
moria, quid meminiſſe, qua facultate animalia memine-
rint, item quid reminiſcentia, quid reminiſci, quemadmo-
dum fiat, &
quam ob cauſam, dictum eſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index