Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
681
681 (43)
682
682 (44)
683
683 (45)
684
684 (46)
685
685 (47)
686
686 (48)
687
687 (49)
688
688 (50)
689
689 (51)
690
690 (52)
< >
page |< < (47) of 760 > >|
68547LIBER. quam exercere ſolet. Itaque ſi quid ſentiendi officio fun-
gatur, ſpatio exacto, quo continenter gerere, &
admini-
ſtrare poteſt fatiſcet, nec præterea operari ualebit.
Cùm
ergo uigilia exolutione ſenſus finiatur:
& contrariorum
ſi alterum adſit, alterum abeſſe oporteat, uigilia uerò
ſomno contraria ſit, ſitq́;
neceſſarium cuilibet alterum
ineſſe, ſequitur ut ea dormire oporteat.
lgitur ſi ta-
lis affectio ſomnus eſt, ſomnus uerò impotentia, quam ui-
giliæ exceſſus committit, uigiliæ autem exceſſus interim ab
ægritudine pendet, interim citra ægritudinem accidit:
unde
fit ut quemadmodum exolutio duplex eſt, ita &
impoten-
tia duplex haberi poßit:
neceſſarium eſt ut quicquid uigi-
lat, dormire aliquando contingat, quia ut ſemper agat fieri
non poteſt.
Conſimiliter fieri nequit, ut ſemper dormiat:
nam ſomnus, affe ctio quædam ſenſariæ partis, quaſi uin-
culum quoddam, &
immobilitas, existit. Ex quo ſequitur,
quicquid dormit ſenſitiuam partem habere.
Senſitiuũ au-
tem eſt, quod ſentire actu poteſt:
ſentire uerò actu ſimpli-
citer, &
propriè, nemo per quietem poteſt. Nullus igitur
ſomnus eſt, qui expergiſcibilis non ſit.
Cætera ferè omnia
pedeſtria, uolatilia, natatilia, ſomno participant:
etenim
cuncta piſcium genera, &
ea quæ molli cruſta integuntur,
&
præter ea quæcunque oculos habent, ſoporari cernun-
tur:
nam & quibus oculi duri, & inſecta, dormire palàm
eſt:
quanquam iſthæc omnia, ſomno exiguo contenta ſunt:
unde fit etiam, ut ſæpenumero quempiam lateat utrum ob-
dormiſcant, necne.
Vtrum uerò teſtacea ſopore offun-
dantur, nondum ſenſu quidem cognitum fuit, ſed ratione
tamen ea, quam prædiximus, ſi cui probabilis uideatur,
perſuaderi id poteſt.
Somnum igitur animalibus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index