Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (48) of 760 > >|
68648ARIST. DESOM. ETVIGIL. nicatum omnibus eſſe, hac ratione pateſcit: nam animal eo
finiri ſolet, quòd ſenſum habeat:
ſenſus uerò immobilita-
tem quandam, &
quaſi nodum & uinculum, ſomnum eſſe
dicimus:
contrà, exolutionem, atque relaxationem, uigi-
liam.
At plantis neutra harum affectionum cõmunicari
poteſt:
quippe cùm citra ſenſum neque ſomnus eſſe, neq;
uigilia poßit. At quibus ſenſus ineſt, eiſdẽ & dolor, & uo-
luptas cõcedi debet:
quibus uerò dolor, & uoluptas, eiſdem
&
cupiditas. Plantis autem, nibil horum tribui poteſt.
Argumento, quòd facultas, quæ nutrit, &
uegetat, munus
ſuum melius conſopitis, quàm uigilantibus animalibus ab-
ſoluat:
tunc enim probius & aluntur, & augentur, ut quæ
nihil adea, ope ſenſus egeant.
Hîc Ārifto. ſonni, ac uigiliæ vſum neceſsiratemq́; docet.
CAP. II.
_C_Vr autem dormiant, & uigilent, & per quem ſen-
ſum, aut per quos, ſi per plures id eueniat, conſyde-
randum eſt.
Cùm animalium quibuſdam ſenſus omnes
inſint, quibuſdam non omnes ut uiſus, ſed cunctis, ta-
ctus, &
gustus, niſi quid imperfectum, laceßitumqúe ſit,
de quibus omnibus in libris de anima dictum eſt:
fieri au-
tem ſimpliciter non poßit, ut dormiens animal ullo ſen-
ſu abuti queat, patet neceſſarium eſſe in ſomno eandem
omnia ſubire conditionem:
nam ſi partim eodem modo
afficiantur, partim diuerſo, hac nimirùm ratione fiet, ut
per quietem animal ſentiat:
id quod impoßibile eſt. Por-
ro, cùm natura ſingulis ſenſibus proprium quid iniun-
xerit, &
in omnes commune quid ſparſerit: proprium
ut uiſui uidere, auditui audire, &
reliquis ad eundem mo-
dum:
commune uim quandam promiſcuam, quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index