Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
711 73
712 74
713 75
714 76
715 77
716 78
717 79
718 80
719 81
720 82
721 83
722 84
723 85
724 86
725 87
726 88
727 89
728 90
729 91
730 92
731 93
732 94
733 95
734 96
735 97
736 98
737 99
738 100
739 101
740 102
< >
page |< < (49) of 760 > >|
68749LIBER. comitatur, qua animal & uidere, & audire ſe ſentit (non
enim uiſu ſeuidere uidet, nec uiſu, aut gustu iudicat, iudt-
carèue poteſt distare dulce ab albo, neq;
ſeorſum, neq; ſi-
mul utroq;
: ſed particula quadam communi, quæ adiuncta
ſenſibus omnibus ſit:
nam ſenſus unus eſt, & etiam prin-
cipale ſenſorium unum, ratio tamen ſenſioni cuiuſque ge-
neris, ut ſoni, &
coloris non una, ſed alia, & alia: hæc au-
tem cum tactu maximè coniuncta eſt:
nam tactus à cæteris
ſenſibus diuelli poteſt, ab hoc, cæterinon poſſunt:
quæ o-
mnia in cõmẽtarijs de anima explicata ſunt.
hinc profectò
constat ſomnum, &
uigiliam, affectionẽ huius eſſe. Ideoq́; ,
animalibus cũctis ineſt:
etenim tactum unum, omnia poßi-
dent.
Nam ſi ſopor irrepat, quia ſenſus omnes affician-
tur, abſurdum ſanè fuerit eos ſimul feriari, &
immobiles
perſistere, quos neque neceſſe eſt, neq;
poßibile quodam-
modo, ſimul in opera eſſe, ac pelli:
cùm magis conſentaneũ
uideatur, ut ſimul operentur, quàm ut ſimul quieſcant.
Quod autem nunc de hiſce dicimus, rationi conſonum eſt:
nam cùm ſenſus, qui cæteris alijs præeſt, &
quo cæteri ſeſe
conferunt, afficitur, neceſſariò &
reliqui omnes conſen-
tiunt:
at ſi quiſpiam existis elangueſcat, & impotens ſen-
tiendi reddatur, non continuò neceſſe eſt illum flaccere, &

uiribus destitui.
Constat autem multis argumentis,
ſomnum non ea re conſistere, quòd otioſi ſenſus ſint, nec
eis utatur, anima quodq́;
ſentire non poßint. Nam cùm
quis animo linquitur, tale quid euenire constat:
quando
defectus animæ, non niſi nexus quidam, &
impotentia
ſenſuum eſt.
Idem, & in delirijs quibuſdam contingere
poteſt.
Præterea, quibus uenæ iugulares apprehendun-
tur, aſtringunturq́;
, eripi ſenſus aſſolent. Verùm

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index