Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 248 > >|
1pono enim circulum Æquatoris) excurreret aquæ ſuperficies versùs ortum;
ab I ad F, id eſt ab ortu ad meridiem, nullo modo excurreret, ſaltem
ſenſibiliter; ſi enim tantulùm, hoc motui centri prævalenti cedet; igitur
versùs Occaſum, id eſt, ab F, versùs R. quanquam determinatio mixta hoc
etiam compenſat; pari modo ab F ad H nullo modo excurrit, ſaltem ſen­
ſibiliter; ſi enim tantulùm, cedit motui centri, quanquam etiam determi­
natio mixta hoc ipſum compenſat; igitur à Solis ortu vſque ad occaſum,
nulla fit ſenſibilis excurſio; ab occaſu ad mediam noctem, fit in occa­
ſum, à media nocte ad ortum Solis, fit in ortum: mixtam illam determi­
nationem facilè quiſpiam intelliget, ſi dividat æqualiter angulum, qui fit
à tangente datum aliquod punctum, & à linea motus centri, quæ ſemper
eſt parallela HI, linea enim dictum angulum æqualiter dividens eſt deter­
minatio motus mixti.
Iam verò, ſi mihi non creditis, oculis veſtris credite,
& probate experimenta à me expoſita, in navi ſcilicet velorum dumtaxat
impulſu acta, in aliquo tranquillo lacu, ſeu flumine; ſi enim ſtatuatur in
media navi, concha aquâ plena, pauio laxios in ſuperiore labro, ſed mo­
dicæ profunditatis, ad inſtar illius, in qua cera liquari ſolet, ad cereos tor­
nandos, videbitis haud dubiè, ſi navis motum acceleret, conchæ aquam
versùs puppim ire; verò retardet, ire versùs proram; in hoc Gaſſendo
fides detrahi non debet, nec fortè mihi, nec aliis, qui hujus experimenti
oculati teſtes fuerunt: & hæc de prima ratione contra tuam hypotheſim,
Auguſtine, jam ad alias deſcendam.
Auguſtin. Sentio difficultatem, inficiari non poſſum; illud ſaltem con­
ſequi videor quod Galileus noſter à vero minime aberrarit, quando aſſe­
ruit, prædictos motus ex hypotheſi terræ mobilis, neceſſariò ſequi.
Antim. Ita eſt; in eo tamen deceptus, quòd eoſdem motus pro Marino
æſtu venditarit, licèt omnino diſſimiles ſint.
Iam verò vt ad alia tranſeam ar­
gumenta, è terra nobis migrandum eſt, in qua profectò nihil aliud invenio
ex quo ſolidum argumentum ducere valeam ſaltem, quod mihi faciat ſatis.
Chryſoc. Ludis, opinor, Antime; nunquid enim ex diverſis motibus,
tum naturalibus, tum violentis doctiſſimi viri ducunt inſolubilia prorſus
argumenta, contra præfatam hypotheſim, in qua nequidem corpus grave
per lineam rectam deſcenderet, nec accelerationis, nec retardationis, nec
percuſſionis ratio explicari poſſet.
Auguſtin. Ridere ſoleo quorumdam hominum ſimplicitatem, vt
ſic loquar, qui cum Galileo noſtro de motu contendunt, qui cerrè
doctrinæ motuum primus Autor & inventor fuit; nemo quippe
alius hanc laudem ſibi arroget; Crede mihi, Chryſocome, ſuarum
rerum & inventionum vir ille amantior erat, quàm vt aliquem inter
eas conflictum pateretur, vidit, haud dubiè, vidit, motus accelera­
ti progreſſionem Geometricam, ita cum hypotheſi Copernicana con­
ſentive, vt in ea æquè facilè atque in tua explicari & ad ſua princi­
pia reduci poſſit; equidem in primis ſuis Dialogis de vtroque ſyſtema­
te, dubius aliquantulum hæſiſſe viſus.
eſt, quaſi motus gravium non
eſſet per ſe acceleratus, ſed tantùm per accident; at in illo mirabili

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index