Landi, Bassiano, Ecphrasis de motu, 1550

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 71 > >|
1tur eſſe generatio, quia generatio quie­
tis eſt via ad ſtatum, quem nuncupat
Ariſtoteles το̄ ἵ σααι, ergo quies ter­
rę ſurſum pręter naturam, eſſet via ad
ſtatum, quod quidem eſt falſum, quia
quæ feruntur ad ſtatum, illa ſtatui pro
pinquiora celerius mouentur.
Sed ter­
ra, quę fertur ſurſum, tardius mouetur:
ergo quietis non eſt generatio.
Præ­
terea ire ad ſtatum, eſt moueri in pro­
prium locum, ergo terra moueretur ſur­
ſum ſuapte natura in proprium locum.
Rurſum altius rem ſpeculanti, videbi­
tur quietis eſſe generatio: quoniam non
poteſt quippiam quieſcere, cuius quies
non generatur: hoc eſt non poteſt quie­
ſcere, quod ad quietem non peruenit.
Huic itaque ſciſcitanti, atque dialectico
more in vtramque partem diſputanti, &
argumentoſa oratione cauillanti, non
prius reſponderem, quàm mihi secum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index