Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 203 > >|
1
rò TYV priùs adglutinata vaſi
LZ, quod paulò plùs aquæ, quàm
ſiphon capiat; habeat autem ad
fundum effluxionem Ω Quan­
do igitur volumus per ſiphonem e­
ducere aquam, quæ eſt in vaſe AB,
effluxionem vaſis LZ digito con­
prehendentes
, ipſum aquâ imple­
bimus.
Poſtea fœmineum ſmeri­
ſma maſculo aptantes effluxionem
Ω dimittemus. Evacuato au­
tem LZ vaſe, aër in ſiphone
exiſtens in evacuatum locum pro­
cedet; quem conſequetur humi­
dum quod in vaſe AB, ita vt ſiphon
impleatur.
Deinde aufferentes
vas LZ Siphonem fluere ſine­
mus.
Oportet autem ſiphonem rectè deſcendere, ſi officium ſuum præ­
ſtare debeat; illud autem erit, quando ad vaſis AB labrum duas regu­
las rectas compingemus, atque inter ipſas intrinſecum ſiphonis crus
conſtituemus, ita vt vtrasque contingat; ad idem verò ſiphonis crus
intrinſecum vtrimque clauvicuulam affigemus, regulas continentem
parte interiori: ita enim neque obliquum, neque in anteriorem par­
tem declinabit; rectò enim & exquiſitè deſcendet, claviculis regulas
atterentibus.
16[Figure 16]
Hæc Hero; quæ tamen falſa ſunt, & contraria experien­
tiæ, rationi, & hydro-pnevmaticis principijs.
Niſi enim vaſis
altitudo ab V ad Ω tanta ſit, quantum eſt crus internum CD
Siphonis; non aſcendet aqua per crus CD, niſi ad tantam al­
titudinem, quanta eſt altitudo vaſis prædicta ab Y, vſque ad Ω.

Et ratio eſt, quia cùm perpendiculum Y Ω minus ſit, quàm
perpendiculum CD; non poteſt aqua attolli ad altitudinem
CD, ſed poſtquam aſcenderit ad altitudinem æqualem perpen­
diculo Y Ω, relabetur intra vas AB.
Ioannes Baptiſta Porta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index