levitas d dupla levitatis b); attamen celeritas 14 est minus quam dupla celeritatis </s>
<s id="id.1.1.10.07.04">Sed habet certe celeritas 14 ad celeritatem 8 eandem arithmetice proportionem quam levitas d ad levitatem b; cum excessus 14 super 8 sit 6, et 6 etiam excessus levitatis d 12 super levitatem b </s>
<s id="id.1.1.10.07.05">Quod si, rursus, medium de levius sit, ita ut gravitas ipsius d sit 5, erit iam celeritas f 15 (15 enim erit excessus gravitatis mobilis a super gravitatem medii d); et erit, rursus, celeritatis 15 ad celeritatem 8 eadem proportio quae erit gravitatis medii b 12 ad gravitatem me</s>