Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 403 > >|
1Lunæ, multóque minùs imbres, grandines,
niues, pruinæ, & quæcunque à vaporibus
ortum habent.
Exiſtimandum eſt tamen in
diuerſis locis variam hanc eſſe altitudinem,
quæ tamen præſcriptum numerum paſſuum
minimè excedat.
Ponamus igitur, vt nobis,
qui à circulo Capricorni diſtamus partibus
quaſi 68. oculus ſit in B, Mediolani: pun­
ctus autem, qui videtur ſub circulo Capri­
corni F.
Conſtat igitur, quòd proportio CE,
ad C B, eſt, vt 8. ad 3. fermè.
Cùm igitur
CA, ſit æqualis CB, erit proportio CB, ad
CA, etiam vt 8. ad 3. quare AC, ad AE, vt
5. ad 3. quare AE, eſt millia paſſuum 8000.
& inſuper 333. de quibus non curo.
Satis
conſtat locum, qui à Mediolani incola vi­
deri debet ſub hyemali circulo, à terra di­
ſtare plus, quàm decies altitudo vaporum

pertingat.
Sed ibi Cometes videntur à no­
bis, igitur non fiunt ex vaporibus.
Sed nec
ſuprà in æthere, cùm ibi non ſit materia,
quæ accendi poſſit.
At ſi dicas raptum hu­
morem eouſque trahi vi ſiderum, quamvis
altior ſit locus, quàm communis hic vapo­
rum primùm quidem obſtat, quòd plerique
Cometes menſem excedunt ſecundum, aliqui
etiam nec in tertio finiuntur, huic conflagra­
tioni nec tota terræ machina ſufficere.
Oſten­
ſum
eſt enim ſuperiùs, quòd ignis nunquam
in eadem eſt materia, ſed perpetuò nouam
requirit.
Hoc autem ſidus cum cauda plerun­
que eſt, & in æthere, quò fit vt minùs Luna
non ſit.
Ardere autem tantam materiam, &
tribus durare menſibus, omninò impoſſibile
eſt.
Accedit quòd aliqui humiliores eſſent,
qui abſconderentur ante occaſum, aut eſſent
immobiles, quorum neutrum adhuc viſum
eſt.
Multa præter id ſunt, quæ abſurditatem
huius opinionis oſtendunt: à quibus abſti­
neo: quemadmodum illud Albumaſaris, Co­
metem ſupra Venerem viſum fuiſſe: eſt au­
tem Venus multò altior Luna.
Sed depræ­
hendere an Cometes in elementorum re­
gione ſit, an in cœlo fiat: facilè eſt admo­
dum.
Nam ſi maiorem habeat diuerſitatem,
quàm Luna, in elementorum eſſe regione
neceſſe eſt: ſed ſi minorem, in cœlo fiet pro­
cul dubio.
Vides quàm leuibus artificiis hu­
mana ſubtilitas ad detegenda cœli arcana

progrediatur.
Communia ſunt omnibus Co­
metis, quòd triplici motu moueantur.
Vno
ab Oriente in Occidentem, velut & ſydera
omnia reliqua in horis 24. Altero ab Occi­
dente in Orientem, paulò plus, minúſve par­
te vna cœli, ad ſimilitudinem fermè Vene­
ris.
Nam Cometes anni M.D.XXXII. cùm
vigeſima ſecunda die Septembris exortus
eſſet, & tertia die Decembris occubuiſſet, in
71. diebus, ex 5. parte Virginis, in 8. Scor­
pij proceſſit: quo factum eſt, vt ſolùm 63.
partibus, ſigniferi, ſecundùm longitudinem
in diebus 71. proceſſerit, minus ſcilicet parte
vna diebus ſingulis.
Ex quo patet: ſub Luna
eum eſſe non poſſe, nam ſic motu primi
orbis velociùs, quàm Luna moueretur.

Conſtat enim Lunam in horis 24. retroce­
dere iuxta primi motus rationem partibus
13. Plinius exiſtimat Cometem non vltra
80. diem apparere, nec celeriùs 7. occulta­
ri.
Simili ratione refert Hieronymus Fra­
caſtorius, prioris exempli auctor, in ſuo de
Homocentricis libro, die 8. Septembris, an­
ni 1531. Cometem fuiſſe paulò Sole Orien­
taliorem, id eſt, iuxta 24. partem Virginis
iuxta autem initium Octobris, cùm Iupiter
eſſet in tertia Scorpij parte, factus eſt illi
propinquus.
Cometem non
fieri in re­
gione ele­
mentorum.
Tria quæ
ſunt cometis
omnibus
communia.
Quantum
Cometes du­
ret.
Sect.3.c.23.
In menſe itaque vno ( nam in explicando
negligentior fuit) partes circiter 40. Come­
tes in longitudine ſuperauit, id eſt, à 22. Vir­
ginis, ad ſecundam, vel tertiam Scorpij
progreſſus, qui motus Veneris motui parùm
eſt abſimilis, aut Mercurij.
Tertius eſt mo­
tus ſecundùm latitudinem maximus, vt ( ni
ille fallatur ) incredibili celeritate modò ad
Boream vnus, modò alter ad Auſtrum fera­
tur: qui tum proceſſus fiunt, cùm Cometes
iuxta polos fuerint: nam tunc modica varie­
tas loci ad ſigniferum comparata, latitudi­
nem non parùm mutat.
Aliud verò commu­
ne Cometis eſt, quòd cauda ſemper ad vn­
guem, partem Soli oppoſitam reſpicit: vt
cùm Sol occidit, Cometes caudam habet
ad amuſſim Orientem verſus, vt in obſcu­
ra Lunæ parte nobis ſingulis diebus videre
licet.
Tertium eſt, quòd plerunque Solem
longitudine comitatur ſic, vt in crepuſculis

tantùm videatur, non tamen ſemper.
Quò
fit vt clarè pateat Cometem globum eſſe in
cœlo conſtitutum, qui à Sole illuminatus
videtur, & dum radij tranſeunt, barbæ aut
caudæ effigiem formant.
Hic igitur in cœ­
lo, ſi ibi eſt generatio fieri poteſt: ſi non
admittatur, dicere neceſſe eſt, quod & ve­
rius eſt, cœlum eſſe ſyderibus pluribus, ſed
non admodum denſis, plenum: quòd cùm
aër ſicceſſit, & attenuatur, vel etiam aliis
ex cauſis, oculis noſtris ſe ſubiicit.
Nam &

quandoque Venus media die videtur, quam
de nouo genitam non eſſe ſatis conſtat.
Inde
fit vt ſicceſcente aëre maria multùm agiten­
tur tempeſtatibus, & ventorum flatus per
ſæpè maximi ſuccedant, & nobiles ac Prin­
cipes, qui curis, vigiliis, odoratiſque cibis,
tum vinis potentibus ſiccantur, mortem op­
petant.
Contingunt & hac cauſa aquarum
imminutio, & piſcium mors, & ſterilitates,
& legum mutationes, ac ſeditiones, & re­
gnorum ſubuerſiones: quæ omnia ( vt dixi)
ab immodica tenuitate, ac ſiccitate aëris
fiunt, vt Cometes horum quidem poſſit eſſe
ſignum, cauſa autem minimè.
Quid ſit Co­
metes.
Cometarum
prodigia.
Iridis colo­
ers quomodo
fiant.
De iride verò quòd frequentior fit, &
quoniam palàm eſt ipſam in vaporum re­
gione fieri, minor eſt dubitatio.
Velut
enim aquæ gutta, cùm ex aduerſo Solis in­
ſpicitur, multos refert ac omnes ſplendidos
colores: ita è nube denſa rorida, guttuliſ­
que ſcatente fit iris.
Omne enim obſcurum
eſt, veluti nigrum.
Indicio ſunt vmbræ, quæ
ob id omnes nigræ videntur.
Duplicéſque
cùm paries ſimul radios Soli rectos & ex
aqua reflexos receperit, ſic vt eorum pars
ab homine intercipiatur.
Namque Solis ra­
diis illuſtratur ſuperior vmbra, ob id non
adeò nigra eſt.
Cùm verò obſcurum illumi­
natur, & id politum fuerit, ad colores
pro lucis multitudine tranſit.
Obſcura
autem eſt nubes, & guttæ aquæ poli­
tæ, ideò lucis varietate colores referunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index