Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Page concordance

< >
Scan Original
41 21
42 22
43 23
44 24
45 25
46 26
47 27
48 28
49 29
50 30
51 31
52 32
53 33
54 34
55 35
56 36
57 37
58 38
59
60
61
62
63 39
64 40
65 41
66 42
67 43
68 44
69 45
70 46
< >
page |< < (45) of 347 > >|
ALiquis forſan hoc loco vereri poſſet enunciationes, vel ſaltem ar-
gumentum
MAXIMARVM, MINIMARV MQVE ſe-
ctionum
inſcriptibilium, ac circumſ criptibilium habuiſſe me à
celeberrimo
ſui æui Mathematico Maurolico, &
hoc quidem,
vt
fateor, haud temerè;
nam quod in duabus præcedentibus propoſitionibus
exponitur
, profertur quoque in eius quinto conicorum libro, ab ipſo, vnà
cum
ſexto iam ſupra nonaginta annos proprio Marte ſuppleto, quamuis typis
Meſſanæ
tradito non antea annum 1654.
ſedula opera eximij Mathemati-
ci
, ac Philoſophi præſtantiſsimi 10.
Alphonſi Borelli, qui, vt ipſemet aſſerit,
ex
multis Maurolici poſthumis lucubrationibus, apud Auctoris hæredes tunc
extantibus
, prædictum opus publici iuris fieri curauit, idemque mihi à duobus
circiter
annis primò mdicauit, quod è Meſſana anxiè petiens, tandem ab hinc
paucis
menſibus conſecutus fui.
At quicunque æquo, gratoque animo Mau-
rolici
demonſtrationes, cum meis conferat, dum diuerſa, expeditaque metho-
do
generatim oſtenditur, ex præmiſſo Theoremate Lemmatico, duobus tan-
tum
Problematibus, vnicoque Corollario, totum id, quod integro libro pecu-
liariter
à Maurolico 24.
Propoſitionibus, decẽque, aut Corollarijs, aut Scho-
lijs
demonſtratur;
curabitque vlterius procedendo, reliquum mei operis per-
currere
, in quo, tot aliæ, ex his cmanantes concluſiones reperiuntur, à nemi-
ne
, quod ſciam, hactenus animaduerſæ, hic quidem, vt ſpero, à tali ſuſpi-
cione
omnino remouebitur, &
de prædictis promeritum ius, qualecunque ſit,
mihi
facilè tribuet.
Sed ne tempus fruſtra teramus, incæptum opus proſe-
quamur
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index